Latin
Chapter 62
Benedict, Regula 62.9
Unproofread scanNot analysed yet
Qui dignus sit sacerdotio fungi.] Hanc dignitatem se… sac…tiii meritum in tribus potissimum constituit Alexander II in concilio Lateranensi, cap. 3, ubi sic loquitur: «In cunctis sacris ordinibus et ecclesiasticis ministeriis aetatis maturitas, gravitas morum, et litterarum scientia inquirenda est. »Id quod summo studio observari rogabant monachi Fuldenses in libello supplici ad Carolum Magnum, postulantes (Num. 2) ut «illi ad sacrum ordinem eligantur qui eruditi sunt verbo et sancta conversatione probati, et nec fures, nec scelerati, et qui sacerdotii juris penitus sunt ignari. »Ad aetatem vero quod spectat, exstat Petri Venerabilis statutum (Statut. 43), «ut nullus nostrorum ad sacerdotium promoveatur, usque ad triginta vel saltem viginti quinque annos. »