# Regula 62.9

Benedict, Regula, Chapter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/62.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/62.9

Qui dignus sit sacerdotio fungi.] Hanc dignitatem se… sac…tiii meritum in tribus potissimum constituit Alexander II in concilio Lateranensi, cap. 3, ubi sic loquitur: « In cunctis sacris ordinibus et ecclesiasticis ministeriis aetatis maturitas, gravitas morum, et litterarum scientia inquirenda est. » Id quod summo studio observari rogabant monachi Fuldenses in libello supplici ad Carolum Magnum, postulantes (Num. 2) ut « illi ad sacrum ordinem eligantur qui eruditi sunt verbo et sancta conversatione probati, et nec fures, nec scelerati, et qui sacerdotii juris penitus sunt ignari. » Ad aetatem vero quod spectat, exstat Petri Venerabilis statutum (Statut. 43), « ut nullus nostrorum ad sacerdotium promoveatur, usque ad triginta vel saltem viginti quinque annos. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
