Latin
63.826.127 to 63.826.145
Benedict, Regula 63.826.127-145
Unproofread scanNot analysed yet
Hic est, quocunque D. abbas proficiscatur, quocunque prior, qui in claustro jugiter moratur, et qui praecipue pondus totius ordinis portat: propter quod tamen in choro non est aliquantulum promotus, excepto quod, absente priore, primus offert, primus procedit ad pacem, et primus ad aquam benedictam. »Apud Cistercienses prior, ex libro Usuum cap. 111, primum post abbatem locum ubique tenebat; at subprior praesente abbate, neque in choro, neque in capitulo, neque ad collationem proprium locum mutabat, ex cap. 112. Eadem erat Bursfeldensium disciplina, ex Caeremoniali, dist. 2, cap. 2 et 3 Quaerit insuper Boherius, «an quoad loca et subscriptiones in abbatibus ad concilia congregatis considerari debeat tempus conversionis, an tempus suae promotionis; »respondetque: «Dico quod tempus promotionis. Generale enim est ut qui prius dignitatem assequuntur aliis praeferantur, et ille gradus caeteros antecedet, quem labor prolixior et stipendia longiora fecerint anteire. Exemptos tamen abbates puto aliis praeferendos; caeteris enim concurrentibus, ratio privilegii est habenda. »Pueris vero per omnia ab omnibus disciplina teneatur.] Ergo quae hactenus a S. Benedicto dicta sunt solos in adulta aetate conversos spectant, non pueros, qui separatim ab aliis una cum pulsantibus, seu novitiis, instituebantur, ut patet ex antiquissima monasterii S. Galli delineatione, in qua cellae novitiorum inscriptus legitur hic versus: Oblati hoc claustro pulsantibus associantur, et qui proinde ab aliis ordines suos inter se servare debent donec ad annum aetatis decimum quintum perveniant: quo tempore, aut circiter, exeuntes de custodia, eum accipiebant locum quo monasterium ingressi erant, ut auctor est Hildemarus in Regulae cap. 70. Unde et Petrus Boherius hunc locum exponens: «Hoc, inquit, dicit, ne credat aliquis quod puer vel adolescens decrepito vel presbytero ultimo converso praeponatur. »In ipse autem appellatione nominum, nulli liceat alium puro nomine appellare.] Laudatur ea de re S.