# Regula 63.826.163-185

Benedict, Regula, 63.826.163 to 63.826.185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/63.826.163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/63.826.163

» Aliquid simile habet Bernardus Cassinensis. Vide Haeftenum, lib. iii, tract. 4, disq. 2. Juniores autem priores suos nonnos vocent, quod intelligitur paterna reverentia.] « Idem ergo significat nonnus quod Pater reverendus. Vox antiqua, et apud monachos honoris ac reverentiae causa usurpari solita, ut patet tum ex hoc loco, tum ex concilio Aquisgranensi, decernente (Can. 54), « ut qui praeponuntur nonni vocentur, id est paterna reverentia. » Ita etiam Papias: « Nonnos vocamus majores ob reverentiam: nam intelligitur paterna reverentia. » Ea voce S. Columbanus Petrum apostolum nuncupat: « Privilegium dedit claviculario, communi omnium nonno. » Porro cum synodus Aquisgranensis decernat ut praepositi nonni vocentur, suspicabitur forte non nemo praepositos, nonni nomine spreto, domni, quod soli abbati competit, sive honoris aut ambitionis, sive cujuscunque alterius rationis gratia, sibi assumpsisse, quod corrigere voluerit. Aut forte praepositos intelligit quoscunque professione antiquiores, qui suis junioribus ubique ex Regula praeponuntur, quique jam nonni nomen in domni mutaverant, ut colligitur ex Smaragdo illius temporis auctore, qui hunc locum exponens sic scribit: « Sicut tunc apud illos paterna exhibebatur reverentia, ut priores vocarentur nonni: ita nunc apud nos exigitur hodie ut ipsa paterna reverentia priores nostri a nobis vocentur domni. » Id quod viguit etiam apud Cluniacenses, teste Udalrico lib. ii, cap. 20. Perseverabat tamen apud nostros Corbeienses nonni appellatio saeculo ix, tu patet ex Vita Anscharii Corbeiensis primum monachi (Saec. iv Ben., part. ii), postea episcopi Bremensis, in qua lego: « Socium illi ex vestra fraternitate venerabilis abbas invenit nonnum Witmarum. » Perseveravit et apud Cistercienses, ex libro Usuum cap. 98 et ex Vita Caroli abbatis Villariensis (Bolland., 29 Januar.), cujus haec verba: « Cum videritis nonnum Conradum novitium Villariensem. » Et item: « Una cum nonno Walterio simplici monacho. » Perseveravit et apud Cassinenses usque ad tempora Bernardi Cassinensis, ut constat ex caeremonia pronuntiandi officiales ab eo instituta, quae est hoc modo: « Vicarius ordo postulat ut in hac futura hebdomada canat nonnus Amicus missam;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
