Latin
63.826.186 to 63.826.219
Benedict, Regula 63.826.186-219
Unproofread scanNot analysed yet
coquinae servitium nonnus Remigius faciat; ad servitium ecclesiae nonnus Jacobus, etc. »Sed de hac voce videsis Menardum, Haeftenum, et Cangii Glossarium. Abbas autem quia vices Christi agere creditur, domnus et abbas vocetur.] Ubi Bernardus Cassinensis: «Littera ultramontana non habet dominus, sicut littera Cassinensis, sed habet domnus; et sine dubio domnus videtur plus habere reverendae maturitatis, et dominus plus metuendae potestatis. »Bernardum sequitur Nicolaus de Fractura: dominus etiam legit Richardus de S. Angelo. Item Concordia Regularum, codices Victorini, editio Guidonis Juvenalis, Lovaniensis, et Joannes Bertelius; eamque lectionem, quam in omnibus Cassinensis bibliothecae mss. reperiri asserit, pluribus tueri conatur Paulus Augustinus a Janua. Verum antiquis non videtur fuisse nisi unus Dominus Deus: unde etiam Augustus imperator domini nomen recusasse legitur apud Orosium, lib. vi, cap. 22. Quanquam postea a scriptoribus, ut humiliori vocabulo uterentur, ex verbo dominus factum sit per syncopen domnus. Qua voce sanctos viros, episcopos, reges, aliasque honorabiles nobilesque personas appellarunt: unde in antiquis litaniis summus pontifex domnus apostolicus appellatur. Ita apud Severum Sulpicium, |epist. 2, Domnum Martinum obiisse nuntiant; Vita B. Alcuini, num. 22, saec. iv Bened. ,Vade ad sepulcrum domni Martini; S. Gregorius, lib. i Regist. ,cap. 6, Domnum Alexandrum, domnum Theodorum, filium meum Marinum, domnam Eusiciam, domnam Eudochiam, domnam Dominicam mea peto vice salutari; Statuta S. Adalardi, Missa domnae Balthildae; Aimonius, lib. iv de Gestis Francorum, c. 68, Domnus Carolus rex habuit conventum generalem in Wormatia civitate. Hinc tritus ille versiculus: Coelestem Dominum, mortalem dicito domnum. Sed quod soli tunc abbati competebat domni nomen, nunc omnibus fere monachis promiscue tribuitur; id quod jam tempore Smaragdi abbatis usu receptum fuisse constat ex ejusdem loco supra citato, «ut apud Cluniacenses ex Udalrico etiam laudato. Etsi credamus non defuisse etiam olim qui utrumque domini et domni titulum respuerint, patres simpliciter appellati.