# Regula 64.845.222-248

Benedict, Regula, 64.845.222 to 64.845.248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/64.845.222

72. Et Gregorius VII (Lib. ii, epist. 69): « An ignoras quod SS. Patres plerumque et religiosa monasteria de subjectione episcoporum, et episcopatus de parochia metropolitanae sedis, propter infestationem praesidentium diviserunt, et perpetua libertate donantes, Apostolicae sedi velut principali capiti suo membra adhaerere sanxerunt? » Vide Petri Venerabilis epist. ad S. Bernardum, et Notas ad Petri Blesensis epistolam 68. Ordinatus autem.] Et quidem ab episcopo; ut diximus in lib. v de Antiq. monachorum Ritibus. Cogitet semper quale onus suscepit.] In quem locum Hildemarus: « Sciendum est enim quia non dicit honor, sed onus, id est pondus, et bene pondus dicit illum suscepisse, et non honorem, quia qui hoc pondus suscipit, non ut honoretur suscipere illud debet, sed ut laboret, et aliis proficiat. » Sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse. Ita quoque S. Bernardus (Serm. 36 de diversis): « Puritatem quidem cordis in eo praelatus habeat, ut prodesse desideret, non praeesse, ut scilicet proprium commodum, vel honorem saeculi, seu aliud quidpiam in praelatione non quaerat, praeter solum beneplacitum Dei, et animarum salutem. » Et alibi: « Improbe satis praeesse affectas, quibus prodesse non curas; et quorum non zelas salutem, subjectionem nimis ambitiose vindicas tibi. » Et iterum ad Eugenium papam (Lib. iii de Consid., c. 1): « Ita et tu praesis, ut provideas, ut consulas, ut procures, ut serves; praesis, ut prosis; praesis ut fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam: ad quid? ut des illis escam in tempore, hoc est ut dispenses, non imperes. Hoc fac, et dominari ne affectes hominum homo, ut non dominetur tui omnis injustitia. » Oporet ergo eum esse doctum lege divina.] Etsi « constet neminem prorsus ob imperitiam litterarum a perfectione cordis excludi, nec rusticitatem obesse ad capessendam cordis atque animae puritatem, » ut loquitur Cassianus (Collat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
