# Regula 64.845.316-336

Benedict, Regula, 64.845.316 to 64.845.336. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/64.845.316

i de ejus Vita, quodque hic merito a S. Benedicto positum existimat Boherius « propter duo extrema justitiae sive aequitatis, scilicet severitatem et remissionem; quia utrumque in corrigendo et puniendo vitium habet. » Hinc Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 1): « In utroque abbatissae cavendum est, ne aut nimia bonitate in subjectarum cordibus vitia nutriat, aut nimia disciplinae auctoritate ea quae leni increpatione sananda fuerant, rigida correptione diripiantur. » Id praecipue in Urbico abbate redarguit S. Gregorius papa (Lib. ix, epist. 42): « Vehementer ingemisco, inquit, quia aliter esse monasterium vestrum, quam putabam, invenio: quod ex nulla re alia evenire valuit, nisi quia tua dilectio in regimine suo inordinata est, nec cum gravitate aliquid valet disponere, sed modo studet precantibus leniter blandiri, modo inordinate extra modum nimie irasci. » Porro licet S. legislator ad utramque respexerit, et nimiam severitatem cum indiscreta remissione ex a quo damnaverit, primam tamen praesertim intendisse sequentia verba demonstrant Nedum nimis cupit eradere aeruginem, frangatur vas.] Alia similitudine utitur S. Gregorius Bononi abbati Lerinensi ita scribens (Lib. ix, epist. 8): « Sic enim vulnus debes abscindere, ut non possis ulcerare quod sanum est, ne si plus quam res exigit ferrum impresseris, noceas cui prodesse festinas. » Vide S. Dorothei doctrinam 6. Suamque fragilitatem semper suspectus sit.] Egregie in hanc rem S. Gregorius papa (Lib. xxiii Moral., c. 8): « Consideremus quia aut tales sumus, quales nonnullos corrigimus, aut tales aliquando fuimus, etsi divina gratia operante non sumus, ut tanto temperatius corde humili corrigamus quanto nosmetipsos verius in his quos emendamus agnoscimus. Si autem tales nec sumus, nec fuimus, quales adhuc illi sunt quos emendare curamus, ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia pejus ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum bona nobis ante oculos revocemus: quae si omnino nulla sunt, ad occulta Dei judicia recurramus, quia sicut nos meritis nullis hoc ipsum honum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere, ut excitati posterius, etiam ipsa possint bona quae nos ante accepimus praevenire.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
