Latin
64.845.358 to 64.845.377
Benedict, Regula 64.845.358-377
Unproofread scanNot analysed yet
Quid jugum vestrum super eos aggravatis, quorum potius ubera portare deberetis? »At his in omnibus sequenda est regula S. Gregorii ad Bononem Lerinensem abbatem ita scribentis (Lib. ix, epist. 8): «Ipsa in te dulcedo cauta, non remissa sit: correctio vero diligens sit, non severa: sed sic alterum condiatur ex altero, ut et boni habeant amando quod caveant, et pravi metuendo quod diligant. »Non sit turbulentus et anxius.] «Turbulentus Smaragdo dicitur, commotionis ira turbatus, moestus, molestus, vel atrox. Anxius vero dicitur acedia vel anxieta…e plenus. »Hildemaro turbulentus, «qui in vultu suo hilaritatem non ostendit: anxius est superfluus, sicut nos dicimus. Sive anxius est ille, qui uno in tempore diversa cupit agere sine aliqua interpositione. »Denique Bernardo Cassinensi «turbulentus est qui semper incedit quasi iratus, vel ira turbatus aut commotus: anxius dicitur comm…tus. »Non sit nimius et obstinatus.] Secundum Hildemarum «nimius et obstinatus unum significat. Obstinatus autem est qui aliquid praecipitanter et sine revocatione facere festinat. »At Smaragdus utrumque sic distinguit, ut nimius sit «dilargus, prodigus, vel rerum monasterii nimius et superfluus dispensator. Obstinatus vero insuperabilis, obfirmatus, pertinax et obduratus. »Similiter, juxta Bernardum Cassinensem, «nimietas ad prodigalitatem pertinet: obstinatio vero ad proprii sensus ob …ura tionem; ne per unum res monasterii indiscrete dissipet, et per aliud de proprio sensu confidens, vel non requirat consilia, vel sequi contemnat fatue requisita. »Sed haec omnia praeclare explicant Fuldenses monachi in libello supplici ad Caro um Magnum postulantes (Num. 20), ut abbas «fieret non turbulentus vultu, non anxius animo, non nimius in judicio, non obstinatus in consilio; sed hilaris facie, laetus in mente, discretus in opere, consentiens in utilitate. »Non zelotypus et nimis suspiciosus.] Quid sit zelotypus, sive suspiciosus (eadem est enim utriusque vocis significatio) explicat Smaragdus his verbis: «Zelotypus dicitur zelo sol…itudinis plenus, et suspicionis typo repletus, qui etiam ea quae uon fiunt, fieri in absentia suspicatur, et ea quae nemo committit, committi in abscondito pertimescit, et ide… spiritus ejus nunquam requiescit.