Latin
64.845.395 to 64.845.413
Benedict, Regula 64.845.395-413
Unproofread scanNot analysed yet
secundum saeculum autem sunt opera, quae corpori tantum exhibentur, non animae, id est arare, fodere, metere, et omnia similia corporis opera. »Opera quae injungit, discernat atque temperet.] Discernat, nimirum an facienda sint necne, ut loquitur Hildemarus; et si facienda sint, temperet, hoc est non plus quam oportet debet imperare, sed sicut habet Regula S. Pachomio ab angelo tradita (In ejus Vita apud Rosv.) : «Validioribus quidem et comedentibus validiora opera; leviora vero infirmioribus et abstinentibus »imponat. Cogitans discretionem S. Jacob dicentis: «Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die. »]Hinc tantas in Fuldensi coenobio turbas excitavit Ratgarius, ut etiam proprias oves alium sibi pastorem quaerere coegerit, cum addictis duro operi monachis, nec concederet spatium feriatis diebus sacra faciendi: quinimo festos dies propria auctoritate rescinderet; libros studiaque interdiceret; infirmis remedia, omnibus vestimenta necessaria denegaret, uti conqueruntur Fuldenses in libello supplici ad Carolum Magnum. Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens.] Discretionem virtutum matrem appellat S. Benedictus, quia, ut dicit Petrus Venerabilis (Lib. i, epist. 20), «nisi eas, ut filias mater, nutrierit, statim cuncta virtutum soboles interibit. »Hanc plurimis commendat Cassianus in collatione 2, in cujus cap. 4 ait «tam B. Antonii quam universorum sententia definitum esse, discretionem esse, quae fixo gradu intrepidum monachum perducat ad Deum, praedictasque virtutes jugiter servet illaesas, cum qua ad consummationis excelsa fastigia minore possit fatigatione conscendi, et sine qua multi etiam propensius laborantes, perfectionis nequiverunt culmen attingere; omnium namque virtutum generatrix, custos, moderatrixque discretio est. »Ut sit quod et fortes cupiant, et infirmi non refugiant.] «Quia, inquit Hildemarus, si temperatum fuerit opus, infirmi illud non refugiunt, et fortes illud cupiunt agere, sicut superius diximus: quia si fortes, qui possunt laborare, refrenaverit, illi fortes semper desiderabunt illud opus semper plus agere, eo quod volunt sicut possunt, et non sinuntur;