# Regula 64.845.60-81

Benedict, Regula, 64.845.60 to 64.845.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/64.845.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/64.845.60

» Econtra Paulus Augustinus a Janua monachus Cassinas, quam Caramuel fere omnium esse dicit interpretationem, et tamen reprobat, propius ad S. legislatoris mentem acce…ere sibi persuadet ex antiqua sui coenobii, ut ait, intelligentia, et ex praxi: quod probat ex codice abbatis Joannis, is est Hildemari commentarius, qui, ut vidimus, ad haec verba sic habet: « Si quinquaginta monachi sunt qui malum abbatem eligunt, et sunt duo boni fratres qui meliorem eligunt abbatem, istis duobus consentiendum est, et non illis quinquaginta. Similiter si centum, similiter si ducenti, quinginti, etc.; alii vero tres, vel quatuor, vel quinque, etc. » Et ex Richardo: « Pars parva numero praefertur majori consilio. Et scias quod tunc praefertur majori parti, quando major pars eligit scienter indignum, secundum quosdam: secus, si ignoranter; tunc enim utraque cassaretur. » Paulo aliter tamen legit, qui penes nos est codex ms. Richardi de S. Angelo: nam ad verbum parva, « Supple, inquit, numero tamen majori, et saniori consilio, ut infra sequitur: » quae est ipsissima Caramuelis sententia. Addit tamen: « Et scias quia tunc praefertur mino… majori, quando major pars eligit scienter indignum; secus, si ignoranter, quia tunc utraque electio cassaretur, ut extra de electione Scriptum est; et iterum in simile celebrarent aliam electionem, ut c. t. victoum. Aliqui dicunt quod si electiones factae sunt uno contextu, et minor pars eligat dignum, et major pars indignum etiam ignoranter, quod valet electio facta a majore parte. Hoc audivi a magistro Richardo de Senis doctore meo, cum legebat cap. Congregato, extra de electione. Si vero omnes elegerunt ignoranter indignum, tunc non sunt privati potestate eligendi, sed debent iterum eligere, ut legitur et nota c. t. Innotuit. » Ad interrogationem vero Caramuelis, quis nimirum resolvet utra pars saniore nitatur consilio?

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
