Latin
65.850.140 to 65.850.165
Benedict, Regula 65.850.140-165
Unproofread scanNot analysed yet
Quando vero in horto ibant, quatuor decani cum decania sua ibant. Deinde non audebat i…e de istius decania quis, et ire ad illius decaniam, et loqui nisi jussus. Similiter et in capitulo semper decanus erat super decaniam suam; et in omni loco quo ibat decanus, cum decania sua ibat, et erat magna sollicitudo; sed modo non fit. »Denique istud Regulae decretum renovavit sub Carolo Magno concilium Moguntinum his verbis (Can. 12): «Deinde decre imus, sicut sancta Regula dicit, ut monasterium, ubi fieri potest, per decanos ordinetur, quia illi praepositi saepe in elationem inc…dunt. »Ut dum pluribus committitur, unus non superbiat.] Huc forte respexerat Albricus episcopus et abbas Trajectensis monasterii, de quo Affricus in Vita S. Liudgeri episcop, lib. i, n. 15 (Saec. iv Ben, part. …): «Divisit idem Albricus annum in distributiones quatuor, ita ut in Trajecto monasterio prae caeteris praepositis ipse in tempore vernali, in doctrinae studio et sanctae conversationis praeesset fratribus menses tres. Deinde post eum in aetate Adalger presbyter in vice sua menses tres. Post hunc Liudgerus presbyter menses tres. Deinde in hieme Thiadbraht presbyter menses tres. »Quod si aut locus expetit, etc.] Ubi Bernardus Cassinensis, et post eum Boherius: «In ordinatione, inquiunt, praepositi quatuor concurrere debent: utilitas monasterii, congregationis petitio humilis causa rationalis, et judicium seu voluntas abbatis. »Sim…li fere modo Richardus de S. Angelo: «Tria debent concurrere in ordinatione istius praepositi: scilicet ut locus expetat, congregatio petat, et abbas judicet. »Quod vero S. Benedictus addit, cum consilio fratrum time …tium Deum, Hildemarus intelligit seniorum, ita tamen ut postmodum interroget omnes in capitulo. Cujus rei praxim videre est apud Udalricum modo citandum, et in mss. Consuetudinibus S. Benigni Divionensis, cap. 2. Ex Regula tamen Orientali (Cap.