Latin
65.850.202 to 65.850.217
Benedict, Regula 65.850.202-217
Unproofread scanNot analysed yet
Dein tunc ille qui exiturus est ab ipso opere dicat tertio, omnibus repetentibus hunc versum ante altare: Benedictus est Dominus Deus; et accepta benedictione illa quae dicitur quando ab aliquo opere absolvuntur fratres, sic recedat. Accedat ille qui intraturus est in ant…a, et dicat tertio omnibus audientibus hunc versum: Deus, in adjutorium meum intende; et accepta il a benedictione quae dicitur cum in aliquo opere ordinantur fratres, et sic ipsum officium administret. »Paulo fusius Udalricus (Lib. iii, c. 4): «Quando prior est ordinandus, primo domnus abbas habet inde cons…ium cum senioribus congregationis; postea refert sententiam suam in capitulo, et quod sibi videtur laudant omnes. Quem elegerit, si sapit, veniam petit, excusat se ad munus hujusmodi non idoneum esse. Ad ultimum si jussa et injuncta fuerit obedientia, non aliud facit quam inclinat. Sedet ad sinistram domni abbatis. Cum surrexerint de capitulo, eunt cum psalmodia solita ad ecclesiam majorem; ubi novus prior ante facit et retro, hunc versum dicendo ter: Deus, in adjutorium, et totus conventus similiter respondet. Dat ei ipse domnus abbas hanc benedictionem: Tuam, clementissime Pater, omnipotentiam supplices deprecamur, ut infundere digneris super hunc famulum tuum, quem tuo servorumque tuorum servitio mancipamus, spiritum sapientiae, et intellectus, discretionisque: dona ei in hac domo tua ita agere, et injunctum sibi officium ita administrare, ut et tibi placere valeat, et utilitatem servorum tuorum te auxiliante perfectissime expleat, propter quod et hic, et in futura saeculo mercedem laborum suorum in consortio sanctorum tuorum a te piissimo largitore percipiat. Per Dominum, etc. Quando autem est absolvendus, mittit cum illo versum: Benedictus es, Domine, qui adjuvisti me, et tali absolvitur benedictione: Domine Jesu Christe, qui pie servientibus tibi munificus retributor et clemens largitor existis, hunc famulum tuum, qui in hac domo tua nunc usque fideliter laboravit, et tibi servisque tuis obediendo injunctum sibi te auxiliante administravit officium, laboribus suis solita benignitate responde, et pius remunerator appare;