# Regula 65.850.218-240

Benedict, Regula, 65.850.218 to 65.850.240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/65.850.218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/65.850.218

et praesta ut in hac domo jugiter permaneat, et mercedem laborum suorum, et hic, et in retributione justorum a te percipiat, largitoremque omnium bonorum te esse plenissima fide non dabitet. » Idem habent Benigmanae Consuetudines mss. cap. 2. Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate tuo ei injuncta fuerint.] Ita quoque S. Pachomius (Art. 128): « Ipse autem praepositus nihil faciet, nisi quod Patier jusserit, in re nova maxime; nam quae ex more descendi, observabit regulas monasterii. » Quae quidem intelligenda sunt, non solum quando praesens est abbas, sed etiam quando est absens; unde magna licet sit in monasterio absente abbate praepositi auctoritas, limites tamen ejus potestati ponit semper abbatis voluntas. Hinc et liber Usuum Cisterciensium (Cap. 111) ista vetat absente abbate fieri a praeposito: « Locum ejus (scilicet abbatis) in ecclesia non occupabit, nec missas solemnes pro eo cantabit, nec candelas, cineres, ramos, ignem, coronam, novitium benedicet, nec ad Evangelium benedictionem dabit: infirmum non unget, mortuum non sepeliet; nullum promovebit, vel degradabit, nec ordinare faciet; nullum in gravi culpa mittet, aut inde absolvet; monachum de monasterio non ejiciet, nec novitium recipiet nisi jusserit, nec confessionem de criminabilibus nisi in extremis positi recipiet. Non ei committetur cura operum, vel gregum, aut grangiarum; sufficit enim ei officium suum. » Nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens.] S. Fulgentius (Bolland., 1 Januar.) « illos veros esse monachos dicebat qui mortificatis voluntatibus suis parati essent nihil velle, nihil nolle, sed abbatis tantummodo consilia vel praecepta servare. Propterea sine consilio suo, nec eum fratrem qui praepositi gerebat officium sinebat aliquid agere, » ut scribit auctor Vitae illius. Porro circa S. Benedicti textum duo notant Regulae commentatores, Bernardus Cassinensis, Boherius et Turrecremata. Primum est ut nihil praesumat praepositus contra abbatis ordinationem verbo vel scripto significatam.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
