# Regula 65.850.37-56

Benedict, Regula, 65.850.37 to 65.850.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/65.850.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/65.850.37

23): « Ad praepositum praecipue pertinebit ut ad abbatem, cujus est apud vos major auctoritas, referat quod modum et vires ejus excedit..... corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes: disciplinam libens habeat, metum imponat; et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus amari appetat quam timeri. » Regula S. Isidori (Cap. 19): « Ad praepositum pertinet sollicitudo monachorum, actio causarum, cura possessionum, satio agrorum, plantatio culturaque vinearum, diligentia gregum, constructio aedificiorum, opus carpentariorum, sive fabrorum. » Regula prima S. Fructuosi (Cap. 3): « Praepositus sane in medio consistens dormitorio, quoadusque cuncti quiescant, omnibus jam cubantibus, circumeat silenter lecta singulorum, ne quis aut tarde se jactet, aut extra regulam occultis mussitationibus vacet, et ut plenius perscrutans gesta singulorum et merita, intelligat quem quomodo veneretur, atque suscipiat.... Ante mediam surgentes noctem.... priusquam caeteri surgant, a vigiliariis fratribus praepositus excitetur, ut cum benedictione sua et signum moveatur, et cunctorum lectula ab co, priusquam consurgant, strenue visitentur. Hoc quoque in omnibus nocturnis orationibus, ut semper prior surgat praepositus, quam ad consurgendum caeteri moveantur, et ipse videat quis quomodo jaceat, ne aliquam lasciviam per incuriam quietionis suae dormiens incurrat; » Et Regula ejusdem monastica communis (Cap. 11): « In potestate habeant praepositi omnem regulam monasterii..... Omnem monasterii substantiam praepositi accipient dispensandam; et si quispiam captivorum aliquid alimenti petierit abbatem, et pro quacunque causa, ipse praepositus hoc provideat, et ut abbas nullum laborem habeat, exceptis quae supra diximus, omni intentione sollicitudinem gerat: excommunicandi tamen causam sicut abbas, sic praepositus habeat. Et quod per singulos menses expensum fuerit, per omnium capita mensium rationem suo abbati faciat; et hoc cum tremore et simplicitate, et vera cordis humilitate, tanquam redditurus Domino rationem. Et quod fecerit semper in arbitri… pendeat abbatis. » Regula Cujusdam ad virgines (Cap.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
