Latin
66.871.111 to 66.871.130
Benedict, Regula 66.871.111-130
Unproofread scanNot analysed yet
»Huc facit quod in Vita S. Alexandri acoemeti abbatis lego (Bolland. ,15 Januar.) . quod nimirum ad monasterium Petri fratris sui veniens, «fratre uno secum assumpto, januam pulsat. Janitor ver…, praestolare, inquit, tantisper; sine primum ad praepositum referam, et tunc ingredieris. »Erat autem ad …anuam fenestella, per quam ostiarius venientes respiciebat et alioquebatur, ut patet tum ex Vita S. Agili abbatis Resbacensis, cap. 20 (Saec. ii Ben.) : «Audivit ad portam monasterii veluti plangentis hominis exilem vocem, apertaque fenestra, quae portae inhaerebat, cernit ante fores pauperem jacere ulceribus plenum; »tum ex Vita S. Eudociae, n. 29 (Bolland. ,1 Mart.), ubi Philostratus quidam sub monachi habitu «progressus ad ejusdem Parthenonis occ…u…as fores, cum ostium pulsasset, adfuit puella janitrix una e loci virginibus, quae aperta non plane fenes…e la januae, per rimulam vocis transmissioni solius exiliter patentem, alio converso vultu breviter interrogavit quis et quid ibi quaerens ostium pulsasset? Ille consue…a monachorum formula respondet: Peccator sum vestrarum precum consortium et benedictionem petens. »Et mox ut aliquis pulsaverit, aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat, aut benedicat.] Concors commentatorum sententia est S. Benedictum duo hominum genera designasse, divitum scilicet et pauperum: nam p…per clamat, dives pulsat, ut loquitur Hildemarus. Quibus proinde duplicem assignat responsionem; ut pauperi dicatur Deo gratias, diviti benedicat, pro benedic, imperative, ut exponit idem Hildemarus; vel benedicat me paternitas vestra, ut Tui re… remata, qui hanc benedictionis petitionem ab ecclesiasticis person…s alicujus auctoritatis duntaxat faciendam dicit: saecularibus vero vel ecclesiasticis non tantae auctoritatis Deo gratias esse respondendum. Aliter tamen Smaragdus, Hildemarus, et alii, qui uno ore Deo gratias a… pauperes, benedicat ad divites seu potentes attinere asserunt. Et certe moris erat apud veteres monachos non solum ab ecclesiasticis, sed etiam ab aliis maxime monachis benedictionem postulare.