Latin
66.871.199 to 66.871.223
Benedict, Regula 66.871.199-223
Unproofread scanNot analysed yet
19): «Ad hor…olanum pertinebit munitio custodiaque hortorum, alvearia apum, cura seminum diversorum, ac denuntiatio quid, quando oporteat in hortis seri aut plantari. »Istud officium laudabiliter exercuit in Corbeiensi monasterio S. Ada…ardus, teste Paschasio; in Laudunensi Lanfredus ex Vita S. Salabergae, et in Rotonensi Condelucus ex libro de Gestis SS. Rotonensium. Vide Udalricum, lib. iii, c. 20. Pistrinum.] De quo Hildemarus: «Pistrinum quasi pilitrinum, qui »pilo antea tundebant granum: unde et apud veteres non molitores, sed pistores dicti, quasi pinsores, a pinsandis granis frumenti; molae enim usus nondum erat, sed granum pilo findebant: unde et Virgilius: Nunc torrete fruges flamma, nunc franxite saxo. Ubi pistrinum a molendino distinguere videtur. Et certe: «Antiquitus ipsum molendinum vocabatur pistrinum, eo quod frumenta non molebantur, sed tundebantur, »inquit Paulus Augustinus a Janua, qui etiam scribit in nullo Cassinensi codice ms. reperiri pistrinum. Praeterea S. Isidorus artem pistoriam a confectione mass… et panis distinguit in Regula (Cap. 19), ubi i lam laicis, is…am fratribus committit: «Ars pistoria ad laicos pertinebit; ipsi enim triticum purgent, ipsi ex more molant. Massam tantumdem monachi conficiant, et panem sibi propriis manibus ipsi faciant. Porro pro hospitibus et infirmis laici faciant panes. »Ex his forte suspicabitur nonnemo additum esse in Regula pistrinum, maxime cum …esit in codicibus Cassinensibus: exstat tamen in vetustissimo codice Oxoniensi, in textu Hildemari, et Smaragdi Floriacensis, in Concordia Benedicti Anianensis, et omnibus nostris mss. Sed quidquid sit, certe utrumque a nostris usitatum fuit; nam et granum molebant sive tundebant, et farinam ipsi miscebant; ut patet ex supradictis ad caput 48, et insuper ex mss. Germaniae Consuetudinibus, in quibus lego: «Fratres interdum generaliter intrant pistrinum, pastamque propriis manibus praeparant, et temperant ad faciendos panes.