# Regula 66.871.199-223

Benedict, Regula, 66.871.199 to 66.871.223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/66.871.199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/66.871.199

19): « Ad hor…olanum pertinebit munitio custodiaque hortorum, alvearia apum, cura seminum diversorum, ac denuntiatio quid, quando oporteat in hortis seri aut plantari. » Istud officium laudabiliter exercuit in Corbeiensi monasterio S. Ada…ardus, teste Paschasio; in Laudunensi Lanfredus ex Vita S. Salabergae, et in Rotonensi Condelucus ex libro de Gestis SS. Rotonensium. Vide Udalricum, lib. iii, c. 20. Pistrinum.] De quo Hildemarus: « Pistrinum quasi pilitrinum, qui » pilo antea tundebant granum: unde et apud veteres non molitores, sed pistores dicti, quasi pinsores, a pinsandis granis frumenti; molae enim usus nondum erat, sed granum pilo findebant: unde et Virgilius: Nunc torrete fruges flamma, nunc franxite saxo. Ubi pistrinum a molendino distinguere videtur. Et certe: « Antiquitus ipsum molendinum vocabatur pistrinum, eo quod frumenta non molebantur, sed tundebantur, » inquit Paulus Augustinus a Janua, qui etiam scribit in nullo Cassinensi codice ms. reperiri pistrinum. Praeterea S. Isidorus artem pistoriam a confectione mass… et panis distinguit in Regula (Cap. 19), ubi i lam laicis, is…am fratribus committit: « Ars pistoria ad laicos pertinebit; ipsi enim triticum purgent, ipsi ex more molant. Massam tantumdem monachi conficiant, et panem sibi propriis manibus ipsi faciant. Porro pro hospitibus et infirmis laici faciant panes. » Ex his forte suspicabitur nonnemo additum esse in Regula pistrinum, maxime cum …esit in codicibus Cassinensibus: exstat tamen in vetustissimo codice Oxoniensi, in textu Hildemari, et Smaragdi Floriacensis, in Concordia Benedicti Anianensis, et omnibus nostris mss. Sed quidquid sit, certe utrumque a nostris usitatum fuit; nam et granum molebant sive tundebant, et farinam ipsi miscebant; ut patet ex supradictis ad caput 48, et insuper ex mss. Germaniae Consuetudinibus, in quibus lego: « Fratres interdum generaliter intrant pistrinum, pastamque propriis manibus praeparant, et temperant ad faciendos panes.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
