# Regula 66.871.344-362

Benedict, Regula, 66.871.344 to 66.871.362. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/66.871.344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/66.871.344

domibusque, oratorio, refectorio, cella hospitum, et portarii: necessariis etiam temporalibus, ut et vivere, et regulam ibidem statim valeant observare. » Idem repetunt in libro Institutionum, dist. 1, c. 6. Idem etiam decernunt Carthusienses in nova Collectione Statutorum, part. ii, c. 21, n. 3. Verum, sicut cavendum ne monasterio fundando desint necessaria, ita vicissim providendum est ne abundent superflua. Praeclara sunt hanc in rem monita quae suis Corbeiensibus in Saxonia tum primum positis dabant eximii abbates S. Adalardus, et germanus ejus Venerabilis Wala (Lib. i de vita Walae, c. 18, saec. iv), cum monasterii fundamenta jacerent: « Tria ista, inquit Paschasius, omnino monebant, ne rebus multum ditescere gauderent, neque divitias appeterent, ut in eis cor apponerent: sed omnino delicias et voluptates, ac si venena fugerent: ad ultimum, ne ullis ac si pro religione honoribus et fastu delectarentur superbiae, ne forte ex toto fatesc…rent, et in vacuum deperirent, sicut in Galliis multas deperiisse ecclesias bene olim fundatas cernimus. » Et infra (Cap. 19): « Monebant enim ne aut nos (Corbeienses Franciae) aut illi (Corbeienses Saxoniae) res non necessarias susciperemus, neque facultatem habere amplam ambiremus; quasi pro Dei religione: sed rebus ac possessioni ecclesiae modum imponeremus, ne digitum illi ultra extenderent, monente propheta, aut agrum agro usque ad terminum loci absque concupiscentiae fine copularent. » Praeterea Justinianus imperator sancivit (Novella 5), « ut quocunque tempore et quocunque loco quis aedificare venerabile monasterium voluerit, non prius licentia sit hoc agendi, quam Deo amabilem locorum episcopum advocet. At ille extendat manus ad coelum, et per orationem locum consecret Deo, figens in eo salutis nostrae signum (dicimus autem adorandam et vere honorandam crucem), sicque inchoet aedificium, bonum utique quoddam in hoc et decens fundamentum ponens: hoc itaque principium piae venerabilium monasteriorum fabricae fiat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
