Latin
66.871.363 to 66.871.393
Benedict, Regula 66.871.363-393
Unproofread scanNot analysed yet
»Quibus in verbis duo licet advertere: primum nullum absque episcopi licentia construendum esse monasterium; alterum antequam inchoetur apponendam esse eo in loco crucem, ubi aedificandum est, praesertim ubi altare collocandum est. Utriusque praxim videre est in Actis sanctorum passim (Saec. ii), prioris quidem in Vita S. Humberti confessoris, qui «impetrata Cameracensis episcopi licentia »Maricolense coenobium condidit; et in Vita S. Aicadri, qui in episcopatu Pictaviensi idem praestitisse dicitur cum permissione Ansoaldi episcopi, ut pote qui «ad plene erat eruditus, canones etiam non ignorabat: legerat enim ne quis in alicujus episcopio ecclesiam construeret, altare erigeret, sine licentia sui episcopi; »et in Vita Rabani (Saec. iv, part. ii), «qui per cellas quoque fratrum sibi commissorum et per alia multa loca ad se pertinentia, in quibus prius non erant, ecclesias cum permissione episcopi sui construxit, quas collectis undecunque SS. reliquiis, eorum nomine et honore consecrari fecit. »Vide Vitam S. Theuderii abbatis Viennensis, n. 7, saecul. i, p. 68O. «Posterioris habemus exempla in antiquis Patrum Apophtegmatis (Mon. Eccles. Graec. tom. I), in quibus S. Antonius, reperto ad construendum monasterium loco, dixit: «Oremus, atque hic statuamus crucem, ut ibidem aedificent, qui aedificare volunt; »in Vita S. Botulfi abbatis, ubi anonymus loquens de constructione monasterii Ikanhoensis ab eo facta (Saec. iii Ben.) ,«in Christi, inquit, cruce praefigitur signum coelestis potentatus, et construitur aula divini incolatus; »in Historia translationis S. Viti Corbeiam, n. 11, ubi de constructione Corbeiae Saxonicae (Saec. iv, part. i): «Venerunt ergo anno 822 dominicae Incarnationis, sub die 8 idus Augusti, regnante Ludovico serenissimo Augusto xi anno, ad locum memoratum: circumspectoque ex omni parte, et undique circuientes, prostrati in orationem decantaverunt psalmos ad hoc officium pertinentes; et postquam compleverunt litaniam et orationem, jactaverunt lineam, et infixerunt paxillos, et coeperunt mensurare prius quidem templum, inde habitationes fratrum. . .