# Regula 66.871.464-488

Benedict, Regula, 66.871.464 to 66.871.488. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/66.871.464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/66.871.464

» Et alibi: « Vobis praecipimus ne causa faciendi praedicationem, solitudinem exeatis; dum enim manetis in eremo, et cavetis a saeculo, lumen est super candelabrum, id est vita bona, quae illucescit fideli populo; ut enim B. ait Gregorius (Cap. 48): « Vita justi viva praedicatio. Ae tandem (Cap. 49): « Praeterea vobis praecipimus ne causa audiendi praedicationem eremum exeatis: constat enim quod Joannes Baptis…a manebat in eremo dum Jesus Christus praedicaret in terris; nec tamen dicit Evangelium inde Joannem exiisse, ut Domini praedicationem audiret. » Idem dicendum est de peregrinationibus quas devotionis aut poenitentiae causa nonnulli suscipiunt. Unde et S. Bernardus monachum quemdam a peregrinationis proposito, quam de licentia sui abbatis inceperat, dehortatum ad suum remisit monasterium (Epist. 319): « Rectius judicantes, inquit, ad ejus abbatem scribens, quantumlibet reum in suo monasterio monachum poenitentiam agere, quam foris vagando provincias circumire; neque enim terrenam, sed c…lestem requirere Jerosolymam monachorum propositum est, et hoc non pedibus proficiscendo, sed affectibus proficiendo. » Et Gauffridus abbas Vindocinensis (Lib. iv, epist. 21): « Fides utique monasticae professionis eundo Jerusalem observari minime potest, sed violari. Jerusalem etenim ire sicut indultum est laicis, sic interdictum est monachis ab apostolica sede: quod novi ego ipse sicut ille cujus aures erant ad os domini Urbani papae, cum et eundo Jerusalem peregrinari praeciperet laicis, et ipsam peregrinationem monachis prohiberet, etc. » Exstat ea de re decretum concilli Eboracensis anno 1195 (Can. 13, apud Spelm.). « Exigit professio religiosae sanctitatis, ut monachi, et canonici regulares, et moniales religiosae, et religiose et regulariter conserventur. Ut ergo eis adimatur opportunitas evagandi, prohibemus ne redditus, quos obedientias vocant, ad firmam teneant, nec iter peregrinationis arripiant. » Similiter et concilium Londonense anni 1200 vetat ne monachi « obtentu peregrinationis claustrum egrediantur. » Vide S. Lanfranci epist. 57, et S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
