Latin
66.871.489 to 66.871.515
Benedict, Regula 66.871.489-515
Unproofread scanNot analysed yet
Anselmi lib. iii, epist. 130. Quid quod ne quidem ad procurandas res monasterii temporales monachos foras exire probaverunt nonnulli? Certe ea videtur fuisse mens S. Gregorii papae, ut colligimus ex epistola ad Petrum subdiaconum Siciliae, qua praecipit ei ut exteriorem curam monasterii Fausfo commendet, quia, inquit (Lib. i, epist. 67), «sicut studii nostri condecet, et litigiis foralibus monachos submovere, ut divinis ministeriis pie ac solerter invigilent, ita necesse est nostra provisione, quemadmodum negotia eorum disponi debeant ordinare, ne districta mens per varias causarum curas diffluat et ad celebrandum opus consuetum enervata t…rpesca…. »Et infra: «Expedit enim parvo incommodo a strepitu causarum servos Dei quaitos existere, ut et utilitates cellae per negligentiam non pereant, et servorum Dei memes ad opus dominicum liberiores existant. »Haec eadem etiam erat mens S. Dunstani, qui Wif…um germanum fratrem suum «sibi forinsecus in villarum suarum negotiis potentem praepositum, ne vel ipse, vel quispiam ex monastica professione foris vagaretur inepta rei saecularis discursione, constituit. »Imo non de…uerunt ex monachis qui, ut omnem foras discurrendi locum amputarent, possessiones extra monasteria habere recusarunt, ut de Carthusianis constat ex Statutis Guigonis, cap. 41; ex antiquis Statutis, parte ii, cap. 19; et ex tertia compilatione Statutorum, c. 3, num. 7; atque de Grandimontensibus, ex Regula S. Stephani, et ex ejus Vita, apud Labbeum, tom. II Bibliot. novae. Denique, una excepta charitatis causa, indecorum omnino judicabant monachos prodire foras: unde S. Bernardus monachos dentibus sponsae conferens, eisque proprietates eorum attribuens (Serm. 93 de diversis), «Indecens est, inquit, si appareant, nisi interdum forte ad risum; quia nihil turpius est quam monachus per urbes et castella discurrens, nisi cum illa cogit, quae operit multitudinem peccatorum: charitas enim risus est, quia hilaris; laeta quidem, non tamen dissoluta.