Latin
66.871.561 to 66.871.586
Benedict, Regula 66.871.561-586
Unproofread scanNot analysed yet
70). «ut ad capitulum lectio tradatur (id est exponatur). Similiter ad collationem, si tempus fuerit opportunum. »Et Alcuinus ad fratres Wiremutensis et Girwensis ecclesiae scribens (Epist. 49): «Vos vero qui estis patres et pastores sanctae congregationis, docete diligentissime fraterno amore familiam, quam accepistis regendam, omneque bonitatis exemplum in vobismetipsis ostendite; saepiusque Regula S. Benedicti in conventu fratrum propria exponatur lingua, ut intelligi possit ab omnibus. »Similiter S. Dunstanus (In Concord. cap. 1): «Residentibus legatur Regula, vel si dies festus fuerit, evangelium ipsius dici, de qua lectione a priore, prout Dominus dederit, dicatur. »Et Udalricus de capitulo feriae 5 in Coena Domini (Lib. i, c. 12): «Exposita Regulae sententia, jubente domno abbate, consurgit camerarius, etc. »Denique Joannes Trithemius (Praefat. ad lib. Region. claustr.) : «Sicut moris est observationibus Bursfeldensibus, cujus unionis et observantiae secundum regulam S. Benedicti sumus, paragraphum unum de eadem Regula, quae nobis capitulariter ter in anno legi consuevit, fratribus meis singulis diebus compellor declarare: super qua subit animum colligere, et de sanctorum promptuariis mendicare, ut loquens habeam ad manum quod placeat audientibus. »His adde summorum pontificum constitutiones. Gregorius IX: «Quia, inquit, in multis monasteriis a paucis intelligitur Regula cum legitur, praecipimus ut lectio Regulae, quae legitur in capitulo, propter minores statim in vulgati exponatur ab ipso qui capitulum tenet, vel ab illo cui duxerit injungendum. »Idem habent Clemens V in sua decretali, et Benedictus XII in sua constitutione. Hinc Cistercienses Congregationis Reformatae in Hispania, in capitulo generali anni 1557, Ludovico de Estrada injunxerunt ut commentarios super Regulam S. Benedicti scriberet, «quibus abbates in capitulis privatis ad illam exponendam uti possent, »quemadmodum scribit Angelus Manriquus in Serie abbatum Palatiolensium. Hanc etiam forte capiendus est locus ex Beda in Vita S. Guthberri cap.