# Regula 67.876.1-49

Benedict, Regula, 67.876.1 to 67.876.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/67.876.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/67.876.1

De fratribus in viam directis. Dirigendi fratres in viam, omnium fratrum, vel abbatis orationi se commendent: et semper ad orationem ultimam operis Dei, commemoratio omnium absentium fiat. Revertentes autem de via fratres in ipso die quo redeunt, per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii ab omnibus petant orationem, propter excessus: ne quid forte subripuerit in via visus, aut auditus ma…ae rei, aut otiosi sermonis. Nec praesumat quisquam alio referre quaecunque foris monasterium viderit aut audierit: quia plurima destructio est. Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subjaceat. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi, vel quocunque ire, vel quidpiam quamvis parvum sine abbatia jussione facere COMMENTARIUS. Dirigendi fratres in via.] Acute Petrus Boherius in utroque commentario hunc locum exponens, et post eum Haeftenus observant, non sine causa pluralem hic a S. Benedicto usurpatum esse numerum, quo tacite saltem innueret solos extra coenobium monachos sine socio fratre progredi non debere. Et certe eam fuisse veterum monachorum disciplinam, patet ex Regula S. Antonii, n. 12; ex Regula tertia SS. Patrum, cap. 8; S. Macarii, c. 22; S. Pachomii, art. 34; Orientali, c. 22; S. Basilii fus., c. 39; incerti auctoris, c. 3; S. Augustini, c. 12; Tarnatensi, c. 2; S. Isidori, c. 22; ex Vita S. Benedicti, passim; ex Vita S. Samsonis, S. Eparchii, S. Gregorii papae, auctore Joanne Diacone, I. i, c. 11, et ex Vita S. Cuthberti, c. 11. Hic tamen aliquando cum uno comite puero egressus fui se dicitur in ejusdem Vitae c. 12. Hanc disciplinam singulari canone renovavit concilium Aquisgranense statuens, « ut soli et sine alio fratre in via non dirigantur. » Et Gregorius IX, in constitutione pro monachis Benedictinis bis verbis: « Inhibemus quoque districtius ne libera detur monachis evagandi potestas, nec dent claustralibus licentiam revisendi saecularia, nisi forte rarissime, et ex causa rationabili, et ad tempus modicum, matura quoque societate eisdem ad custodiam deputata.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
