# Regula 68.880.1-22

Benedict, Regula, 68.880.1 to 68.880.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/68.880.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/68.880.1

Si fratri impossibilia injungantur. Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur, suscipiat quidem jubentis imperium cum omni mansuetudine et obedientia. Quod si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere, impossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest, patienter et opportune suggerat, non superbiendo, aut resistendo, vel contradicendo. Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium perduraverit, sciat junior ita sibi expedire, et ex charitate confidens de adjutorio Dei, obediat. COMMENTARIUS. Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur.] Duo hic distinguit S. Benedictus, gravia et impossibilia; in quibus hoc intercedit discriminis, quod gravia sint dura, difficilia, aut quae vix fieri possunt, nisi cum summo conamine; impossibilia vero nullo modo. Ita fere Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Boherius, et Turrecremata. Impossibilia autem cum Boherio triplicis generis distinguere possumus: 1° juris, ut cum aliquid contra jura praecipitur; 2° facti, ut Alpes ultra mare transferre; 3° naturae, ut coelum conscendere, aut digito tangere. Vel etiam cum Ambrosio (Lib. iv de Fide, cap. 3) impossibilia in quadruplici differentia constituere possumus: 1° aliquid est impossibile per naturam, verbi gratia, ut avis sapientiae disciplinam assequatur aut artem; 2° est aliquid possibile quidem per naturam, sed impossibile per infirmitatem: sic impossibile est infirmo onera deferre robusti; 3° aliquid est impossibile per imperitiam aut impotentiam, ut, verbi gratia, idiota litteras doceat; 4° est impossibile per definitionem incommutabilis propositi, et constantis perseverantiam voluntatis, atque amicitiae fidem, ut si quis contra legem Dei vota, etc., agere jubeatur. Verum impossibile hoc loco non physice, sed moraliter accipiendum esse censent Menardus et Caramuel. Suscipiat quidem jubentis imperium.] Nihil omnino dijudicans inter gravia et levia, possibilia et impossibilia: nihil enim asperum, nihil grave, aut impossibile perfecte obedienti; et, ut ait S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
