# Regula 69.2

Benedict, Regula, Chapter 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/69.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/69.2

COMMENTARIUS. Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alterum defendere monachum in monasterio, aut quasi tueri.] Inter defendere et tueri sic distinguunt commentatores, ut defendere de aperta et manifesta defensione intelligendum sit; tueri vero de occulta et cal…ida; non manifesta, sed verbis cooperta: « Sunt enim, inquit Hildemarus, qui palam et manifeste defendunt alios; ut hoc non fiat, dixit defendere. Et sunt alii qui non audent mani este defendere, defendunt ingeniose cum dulcibus verbis et aliis latenter, cogitantes abbatem non intelligere se causa defensionis hoc agere, de quibus dixit quasi tueri. » Ita cum Hildemaro Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, et Boherius in utroque commentario. Tueri tamen Smaragdo dicitur sustinere, opem ferre, vel praesidium; et Menardo plus est tueri quam defendere. Magis tamen nonnullis arridebit primus sensus, quia S. Benedictus non dicit simpliciter tueri, sed quasi tueri, quod callidam defensionem potius significare videtur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
