# Regula 69.5

Benedict, Regula, Chapter 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/69.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/69.5

Quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest.] Quia, ut ait S. Basilius (Reg. a Ruff. transl., c. 26): « Non jam correptionem ad emendationem, sed defensionem ad confirmandum peccatum suscipit, qui delinquit. Sed et alios ad simile provocat malum: ita ut conveniat ei, qui peccantes defendit, illud quod dictum est: Quia si non ostender tis fructus dignos poenitentiae, excidemini, et in ignem mittemini. » Et Orsiesius (Doctr. c. 24): « Si praepositus domus aliquem corripuerit ex fratribus qui sibi subjecti sunt, erudiens eum in timore Dei, et cupiens ab errore corrigere; et alius voluerit pro eo loqui, et eum defendere, subvertens cor ill…u…; qui hoc facit peccat in suam animam, quia subvertit eum qui corrigi poterat, et consurgentem dejicit in terram, atque ad meliora tendentem mala persuasione decipit, errans ipse, et alios errare faciens. Huic illud aptabitur congruenter: Vae qui potum dat proximo suo subversionem turbidam, et ineb…ians eum! Vae qui errare facit caecum in via, qui scandalizat quempiam de his qui credunt Deo! Expedit ei ut appendatur ei mola asinaria super collum ejus, et praecipitetur in mare; quia subvertit, ut diximus, sublevantem se, et obedientem transtulit ad superbiam, et eum qui in dulcedine charitatis poterit ambulare, convertit in amaritudinem, et subjectum legibus monasterii malis consiliis depravavit, fecitque odisse cum, et contristari contra illum, qui eum docebat Domini disciplinam, lites serens inter fratres et discordias. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
