Latin
Chapter 69
Benedict, Regula 69.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.] Haec verba duobus modis intelligit Hildemarus: «Aut enim in ipso gradu quo stat durius debet argui, aut certe unum gradum transcendere. »Bernardus Cassinensis vero: «Ego autem, inquit, puto quod B. Benedictus vidit ex quantitate delicti poenam transgressoribus imponendam, arbitrio relinqui abbatis hujus impositionem poenae, ut secundum aegritudinem medicina praestetur. »Sed Boherius, relata utriusque expositione, suam ita exprimit: «Ego autem dico: acrius puniatur, scilicet defendens illo qui deliquit. »Et certo si i… «qui aliorum errorem defendit, multo est damnabilior illis qui errant, quia non solum ille errat, sed etiam aliis offendicula erroris praeparat et confirmat; »merito acrius puniendus est qui alios tuetur. Apposite ergo S. Pachomius (Art. 99): «Qui consentit peccantibus, et defe…d talium delinquentem, maledictus e…it apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima. »Et Regula Orientalis (Cap. 33): «Si quis errori ejus consenserit, et secundum duritiam illius magis consilium dederit, ut se tardius humiliet, sciat se cum in hoc errore fuerit deprehensus, simili modo culpabilem judicandum. »Denique Regula secunda SS. Patrum (Cap. 5): «Si quis vero de fratribus, vel qui in cellis consistunt, ejus errori consenserit, culpabilis erit, atque excommunicatione dignissimus. »