# Regula 69.6

Benedict, Regula, Chapter 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/69.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/69.6

Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.] Haec verba duobus modis intelligit Hildemarus: « Aut enim in ipso gradu quo stat durius debet argui, aut certe unum gradum transcendere. » Bernardus Cassinensis vero: « Ego autem, inquit, puto quod B. Benedictus vidit ex quantitate delicti poenam transgressoribus imponendam, arbitrio relinqui abbatis hujus impositionem poenae, ut secundum aegritudinem medicina praestetur. » Sed Boherius, relata utriusque expositione, suam ita exprimit: « Ego autem dico: acrius puniatur, scilicet defendens illo qui deliquit. » Et certo si i… « qui aliorum errorem defendit, multo est damnabilior illis qui errant, quia non solum ille errat, sed etiam aliis offendicula erroris praeparat et confirmat; » merito acrius puniendus est qui alios tuetur. Apposite ergo S. Pachomius (Art. 99): « Qui consentit peccantibus, et defe…d talium delinquentem, maledictus e…it apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima. » Et Regula Orientalis (Cap. 33): « Si quis errori ejus consenserit, et secundum duritiam illius magis consilium dederit, ut se tardius humiliet, sciat se cum in hoc errore fuerit deprehensus, simili modo culpabilem judicandum. » Denique Regula secunda SS. Patrum (Cap. 5): « Si quis vero de fratribus, vel qui in cellis consistunt, ejus errori consenserit, culpabilis erit, atque excommunicatione dignissimus. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
