# Regula 7.1.240.1-24

Benedict, Regula, 7.1.240.1 to 7.1.240.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.1.240.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.1.240.1

Octarus humilitatis gradus est, si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula.] Hic locus multos potest sortiri sensus. Primo enim Hildemarus contendit vocabulum communis ad vocabulum monasterii referri; et ex Bernardo Cassinensi commune monasterium est coenobium, in quo vivitur in communi a multis. Et sic hoc sensu octavo humilitatis gradu praecipitur, ut monachus sive coenobita suo contentus statu, temere non appetat anachoretarum vivendi rationem: « Superbus enim, ut ait Cassianus (Lib. xii, c. 30), « ipsam disciplinam coenobii perhorrescit, ac veluti fratrum consortio de perfectione retrahatur, ae de bono patientiae atque humilitatis aliorum vitio et impedimento revocetur, habitationem solitariae cellae desiderat, » quam supra vires sua pro…piciens humilis, in aliis quidem veneratur, sed pro se appetere non praesumit. Secundo, verbum communis cum regula, uti vulgo accipitur, conjungendo; et regulis communes in coenobio, quae toti congregationi proponuntur, distinguendo a particularibus, quae quibusdam tantum scriptae sunt, ut cap. 21, de Dec…is; cap. 31, de Cellerario; cap. 65, de Praeposito; cap. 66, de Ostiario; sensus hujus loci esse potest, ut monachus communibus adhaerens regulis, particularibus se non intromittat, verbi grata ut privatus aliquis frater, cui nulla ab abbate commissa est obedientia, ad portam monasterii non pergat responsa venient um accepturus aut redditurus, quod est ostiarii; utilitates necessitatesque monasterii non curet, quod spectat ad cellerarium; hospitii lecta non praeparet, etc., hujusmodi, quae non leves aliquando simultatis in monasteriis generant. Tertio, si per regulam monasterii intelligatur non solum ea, quae a S. Legislatore scripta est; sed cum Bohe…io in secundo commentario commune statutum, vel usus coenobii (habita enim ratione regionum ac locorum, in quibus sita sunt monasteria, multo observare necesse est, quae non sunt hac in Regula contenta, ut satis innuit. S. P. Benedictus, cap.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
