Latin
7.1.240.25 to 7.1.240.45
Benedict, Regula 7.1.240.25-45
Unproofread scanNot analysed yet
40, 48 et 55), hujusce loci sensus erit, ut monachus monasterii sui ritus, et usus receptos probatosque sequens, aliorum coenobiorum statuta non ambiat, ut verbi gratia ubi cervisia defectu vini ministratur, vinum sibi nolit d…ri; aut ubi vinum datur, cervisiam sibi ministrari haud requirat, atque hunc sensum huic loco aptare videtur S. Bernardus in lib. de Praecepto et dispensatione cap. 16. Quartus denique hujus loci sensus est, ut non solum aliorum ritus et usus monasteriorum non sectetur, sed ita suae regulae adhaereat, ut communibus fratrum exercitiis contentus, nihil contra aut supra eam faciat, omnem omnino vitans singularitatem: quo sensu S. Benedictum hic intellexit Nicolaus de Fractura: «Hoc, inquit, vult dicere littera ista, monachus in congregatione positus non aliter pauperem vitam gerat, vel etiam pomposam in victu, vel in v…itu, quam alii fratres gerunt; sed in omnibus illorum moribus se conformet: dummodo a s…s regulae non recedant; quia turpis est illa pars quae suo non congruit universo. »Et quia nihil perniciosius est in coenobiis singularitate, nihilque adeo exsecrati sunt quotquot exstiterunt vitae monasticae veri cultores; nonnullas hic rationes quibus ab ea deterreri possimus breviter subjungere non erit fortassis o…um. Prima ratio petitu ex illo celebri S. Leonis papae effato (Serm. 3, de Jejun. septimimensis): «Sacratius est quod publica lege celebratur, quam quod privata institutione dependitur. Nihil in tali populo inordinatum, nihilque diversum est, ubi ad unum pietatis vigorem omnia sibi totius corporis membra consentiunt. »Secunda ratio est, quia quidquid contra communis mona terii regulam praesumitur, a maligno spiritu esse dignoscitur, ut docet inter alios Cassianus (Collat. 18, cap. 3), eleganterque describit S. Bernardus his verbis (Serm. 33, in Cant.) : «Quoties, verbi gratia, suggessit anticipare vigilias, quo ad solemnia fratrum illuderet dormitanti?