# Regula 7.1.240.274-305

Benedict, Regula, 7.1.240.274 to 7.1.240.305. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.1.240.274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.1.240.274

11: « Quale sit cor virginis plerumque in risu monstratur; neque enim impudenter rideret, si cor ca…tum haberet; speculum cordis facies hominis; non ridet lascive, nisi quae corde lasciva est. » De risu jam multa diximus, quae hic non repetimus, pluraque addi possent, quae viris poenitentibus et mundo crucifixis haud credimus n cessar a. Quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam.] Unde et citatus hic a Boherio Socrates dicebat: « Non rideas, neque irascaris multum; quia is a duo sunt opera fatuita is. » Et S. Ephraem: « Noli dissolutis labiis risum proferre; amentia namque est cum strepitu ridere. » De undecimo humilitatis gradu. Undecimus humilitatis gradus est, si cum loquitur monachus.] Interrogatus scil cet, eo ouo diximus modo. Leniter.] Id est suave, inquit Nicolaus de Fractura: sive ut dicit Smaragdus, « tempera…e vel placide. Lenitas enim de fonte dulcedinis pariter procedit et pacis; hinc Salomon, verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. » Richardo autem leniter loqui, est loqui plano modo, vel breviter, quia prolixitas inducit confusionem. Hildemaro vero, cum quis ita loquitur, ut ab eo solo, quem alloquitur, audiatur. Sine risu.] Quia, « si nihil ita competit humilitati quam luctus animi, certum est nihil illi adeo adversari quam risum (S. Joan. Clim. grad. 7). » Humiliter.] Magna. tumida et ampullosa verba devitans: « Humilitate enim comprimitur verborum ampliositas, » ut loquitur Bernardus Cassinensis, pro qua lectione Boherius habet ampullositas. Cum gravitate.] Sive honeste, « in gravitate enim continetur honestas, » inquit praefatus Bernardus. Vel cum gravitate, id est ita ut pondus insit sermonibus, juxta illud Eccli. xxviii: Verbio tuis facito stateram. Vel pauca verba.] Qui enim multis utitur verois laedet animam suam. Idem praecipit S. Ferreolus in Regul. cap. 29 Et rationabilia loquatur.] Quia qui inconsideratus est ad loquendum sentiet mala.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
