Latin
7.1.240.406 to 7.1.240.420
Benedict, Regula 7.1.240.406-420
Unproofread scanNot analysed yet
Primam proponit his verbis: Reum se omni hora de peccusit suis existimans. Quomodo enum, inquit S. Bernardus (Serm. 36 in Cant.) ,non vere humiliabitur anima, cum se perceperit oneratam peccatis, intricat…m curis, carnalium desideriorum faece infectam, curvam, infirmam, etc. ? Unde huic extollentia oculorum? Unde levare caput? »Hinc pia illa regis Manassis oratio: Domine, multiplicatae sunt iniquitates meae, et non sum dignus intueri altitudinem coeli …multitudine iniquitatum mearum. Secunda ratio continetur his verbis: Jam se tre- M…ndo Dei judicio repraesentari aestimet. Quis enim coram districto judice erecta cervice judicandus appareat? Certe «Si mente cernerent homines quale judicium immineat mundo, sensus humanus non vanitate dispergeretur, »inquit S. Hieronymus. Tertia repetitur ab exemplo Publicani, in quo etiam Pharisaei propter superbiam includitur humiliatio. Quare si cum Pharisaeo nolumus humiliari, cum Publicano fixis in terram oculi, dicamus: Domine, non sum dignus ego peccator levare oculos meos ad coelos. Quod duobus modis intelligit Hildemarus: 1° levare oculos in coelum, aethereum scilicet, sive sidereum; 2° in coelum, id est in sanctos, qui coeli nomine saepissime vocantur, a…quorum contemplationem se dignum non credebat.