# Regula 7.197.1-18

Benedict, Regula, 7.197.1 to 7.197.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.197.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.197.1

De Humilitate. Clamat nobis divina Scriptura, fratres, dicens: mnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. xiv). Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae …uod se cavere Propheta indicat, dicens Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. cxxx). Sed quid? Si non humilitur sentiebam, sed exaltavi animam meam, sicut ablactatus a super matre sua b, ita retribues in animam meam. Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere, et ad exaltationem illam coelestem, ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur, volumus velociter pervenire: actibus nostris ascendentibus c, scala illa erigenda est quae in somnio d Jacob apparuit (Gen. xxviii), per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur. Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intelligitur, nisi exaltatione descendere, et humilitate ascendere. Scala vero ipsa erecta, nostra est vita in saeculo: quae humiliato corde a Domino erigitur ad coelum. Latera enim ejusdem scalae, dicimus nostrum esse corpus et animam; in qua latera e diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio f divina ascendendos inseruit. Primus itaque humilitatis gradus est, si timorem Dei g sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat h; et semper sit memor omnium quae praecepit Deus: et qualiter i contemnentes Deum, in gehennam pro peccatis incidunt j; et vitam aeternam quae timentibus Deum praeparata est, animo suo semper evolvat k. Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum, linguae, oculorum l, manuum, pedum, vel voluntatis propriae: sed et desideria carnis amputare festinet m. Aestimet se homo de coelis semper a Deo respici omni hora, et facta sua in omni loco n ab aspectu Divinitatis videri, et ab angelis omni hora renuntiari.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
