# Regula 7.197.91-101

Benedict, Regula, 7.197.91 to 7.197.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.197.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.197.91

cxxxix). Decimus humilitatis gradus est, si non sit facilis ac promptus in risu, quia scriptum est: Stultus in risu o exaltat p vocem suam (Eccli. xxii). Undecimus humilitatis gradus est, si cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate, vel pauc… verba q et rationabilia loquatur; et non sit clamosus in vore, sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis. Duodecimus humilitatis gradus est, si non solum corde monachus, sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet; id est, in opere r, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro: vel ubicunque sedens, ambulans, vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, reum se omni hora de peccatis suis existimans, jam se tremendo judicio Dei s repraesentari aestimet; dicens sibi in corde semper illud, quod publicanus ille evangelicus, fixis in terram oculis, dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, levare oculos meos ad coelos (Luc. xiii). Et iterum cum Propheta: Incurvatus et humiliatus sum usquequaque (Psal. cxviii).

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
