Latin
7.200.1 to 7.200.20
Benedict, Regula 7.200.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad charitatem Dei a pervenietillam, quae perfecta foras b mittit timorem: per quam universa, quae prius non sine formidine observabat, absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine c incipiet custodire; non jam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et delectatione d virtutum, quae Dominus jam in operatium suum mundum a vitiis et peccatis, Spiritu sancto dignabitur demonstrare. COMMENTARIUS. Hoc caput, quod S. Benedictus subjungit silentio, Prophetae secutus exemplum, qui ait: Obmutui et humiliatus sum, quanto apud veteres fuerit in pretio, exinde patet, quod et S. Donatus et Magister suis in Begulis illud integrum inseruerint; quod venerabilis Benedictus Clusensis S. Michaelis monasterii saeculo xi abbas illud «ut unusquisque memoriae commendaret persuaderet, dicens ibidem virtutum summam constare, unde quis facile queat ad celsitudinem coelestem scandere, »teste Willelmo ejus discipulo; quod in pleno concilio Carisiaco anno 838, praesentibus S. Carilefi monachis lectum sit, ut ad meliorem frugem reducerentur; denique quod Grintlaicus postquam multa de humilitate in solitariorum Regula disseruit, sic tandem concluserit: «Si cui de humilitate altius libuerit perscrutari, ad Regulam S. Benedicti percurrat, ibique duodecim humilitatis gradus satis luculenter expositos inveniet. »Est autem humilitas virtus, qua quis verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit, sive, ut citatus a Boherio S. Augustinus ait: «Virtus, per quam animus in nullo se efferens, nihilque boni sibi ascribens, exterius etiam dejecti praefert habitum. »Clamat nobis divina Scriptura, fratres.] Clamat, non simpliciter admone…; surdos enim noverat homines ad humilitatis et abjectionis praedicationem, quos ad alta semper ferri probe sciebat. Qui se exaltat humiliabitur.] Ut praeclara hac similitudine explicat S. Augustinus (Serm. 22, de Script.) : «Sicut deficit fumus deficiant. Qui sunt qui sicut …mus deficiunt, nisi superbi non confitentes peccata sua, sed defendentes?