Latin
7.200.136 to 7.200.160
Benedict, Regula 7.200.136-160
Unproofread scanNot analysed yet
Et notandum valde est quod ille dormiens angelos conspic…t, qui in lapide caput ponit. . . Caput quippe in lapide ponere, est mente Christo inhaerere, »etc. Aliter Hildemarus: «Per scalam intelligitur Scriptura divina, per angelos ascensores et descensores intelliguntur praedicatores sancti; tunc enim ascendunt sancti, quando de Divinitate praedicant, sicut Joannes facit dicendo: In principio erat Verbum; et descendunt cum de humanitate praedicant, ut cum idem Joannes dicit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, »etc. Aliter etiam Petrus Boherius in primo commentario: «Potest intelligi haec scala religio monachalis. . . ,latera cujus sunt claustrum monasterii et stabilitas collegii: gradus sunt vita, instituta, et doctrinae sanctorum Patrum; angeli ascendentes sunt boni monachi, qui per observantiam regularium mandatorum recto cursu perveniunt ad celsitudinem perfectionis; descendentes quoque angeli sunt mali monachi, qui per praemissorum transgressionem ad ima mundi, et utinam non inferni, descendunt. »De primo humilitatis qradu. Primus itaque humilitatis gradus est, si timorem Dei sibi ante oculos semper ponens.] Primus ergo humilitatis gradus, cui S. Bernardus peccandi consuetudinem opponit, S. P. Benedicto est timor Dei: «Primus, infit Smaragdus, ordine, quia primus est in cogitatione, in corde et voluntate. »Primus, quia initium sapientiae omnisque virtutis limor Domini, ut loquitur Propheta; primus denique, quia, ut dicit Cassianus (Lib. iv, cap. 39), «principium nostrae salutis, ejusdemque custodia timor Domini est; per hunc enim et initium conversionis, et vitiorum purgatio, et virtutum custodia bis qui imbuuntur ad viam perfectionis, acquiritur; qui dum penetraverit hominis mentem, contemptum rerum omnium parit, oblivionem parentum, mundique ipsius gignit horrorem. »Hunc vulgo distinguunt in servilem, mercenarium, et filialem. «Primus S. Bernardo est (Serm. 2 Dom. post oct. Epiph.) ne cruciemur in gehenna, secundus ne exclusi visione Dei privemur tam ineffabili gloria, tertius timor replet animam omni sollicitudine timidam, ne forte deseratur a gratia.