# Regula 7.200.136-160

Benedict, Regula, 7.200.136 to 7.200.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.136

Et notandum valde est quod ille dormiens angelos conspic…t, qui in lapide caput ponit... Caput quippe in lapide ponere, est mente Christo inhaerere, » etc. Aliter Hildemarus: « Per scalam intelligitur Scriptura divina, per angelos ascensores et descensores intelliguntur praedicatores sancti; tunc enim ascendunt sancti, quando de Divinitate praedicant, sicut Joannes facit dicendo: In principio erat Verbum; et descendunt cum de humanitate praedicant, ut cum idem Joannes dicit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, » etc. Aliter etiam Petrus Boherius in primo commentario: « Potest intelligi haec scala religio monachalis..., latera cujus sunt claustrum monasterii et stabilitas collegii: gradus sunt vita, instituta, et doctrinae sanctorum Patrum; angeli ascendentes sunt boni monachi, qui per observantiam regularium mandatorum recto cursu perveniunt ad celsitudinem perfectionis; descendentes quoque angeli sunt mali monachi, qui per praemissorum transgressionem ad ima mundi, et utinam non inferni, descendunt. » De primo humilitatis qradu. Primus itaque humilitatis gradus est, si timorem Dei sibi ante oculos semper ponens.] Primus ergo humilitatis gradus, cui S. Bernardus peccandi consuetudinem opponit, S. P. Benedicto est timor Dei: « Primus, infit Smaragdus, ordine, quia primus est in cogitatione, in corde et voluntate. » Primus, quia initium sapientiae omnisque virtutis limor Domini, ut loquitur Propheta; primus denique, quia, ut dicit Cassianus (Lib. iv, cap. 39), « principium nostrae salutis, ejusdemque custodia timor Domini est; per hunc enim et initium conversionis, et vitiorum purgatio, et virtutum custodia bis qui imbuuntur ad viam perfectionis, acquiritur; qui dum penetraverit hominis mentem, contemptum rerum omnium parit, oblivionem parentum, mundique ipsius gignit horrorem. » Hunc vulgo distinguunt in servilem, mercenarium, et filialem. « Primus S. Bernardo est (Serm. 2 Dom. post oct. Epiph.) ne cruciemur in gehenna, secundus ne exclusi visione Dei privemur tam ineffabili gloria, tertius timor replet animam omni sollicitudine timidam, ne forte deseratur a gratia.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
