# Regula 7.200.161-178

Benedict, Regula, 7.200.161 to 7.200.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.200.161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.200.161

» Utrumque hic indicat S. Benedictus, primum cum ait, qualiter contemnentes Deum in gehennam pro peccatis incidunt; secundum cum addit, et vitam aeternam quae timentibus Deum praeparata est; tertium cum praemisit, semper sit memor omnium quae praecipit Deus. Atque hunc praesertim hoc loco praescribit S. Benedictus, pro primo utilitatis gradu assignans non simpliciter timorem, sed timorem Dei; quod ideo dixit, infit Hildemarus, quia est et timor aliorum: est timor ignis, est timor morbi, est timor mortis, etc.; licetque Dei timorem in servilem, mercenarium, et filialem distinguant, proprie tamen loquendo unus est filialis: nam servilis aut mercenarius ad…timorem aliorum rectius reduci possunt, nec tam timere Deum quam gehennam aut gloriae amissionem videntur. Oblivionem omnino fugiat.] « Hoc est, illud peccatum fug at, quod est oblivio, inquit Hildemarus, cujus medicina est jugis meditatio.... quasi diceret aliis verbis, Non sit obliviosus, » omnium scilicet quae jugi memoria mandare debet, timoris perpetuae poenae, gaudii coelestis patriae, laboris praesentis vitae, etc. Et semper sit memor omnium quae praecipit Deus.] Memor, inquam, sed recordatione efficaci, quae timori filiali propria est; nam qui timent Dominum custodiunt mandata illius. Et qualiter contemnentes Deum in gehennam pro peccatis incidunt.] Contemnitur Deus aut in se, aut in suis; in se, quia ei pro beneficiis gratia non redditur, quia sicut Dominus non timetur, quia sicut pater non amatur, quia sicut Deus et Creator non adoratur, quia debitum servitium non impenditur sibi, quia contra ipsum continue peccatur; in suis, quia praelato non obeditur, quia dixit: Qui vos spernit, me spernit; et aliis modis quando charitatis opera immisericorditer omittuntur, inquit Bern. Cass. Et vitam aeternam quae timentibus Deum praeparata est, etc.] De qua Psalmista: Quam magna multitudo dulcedinis l…, quam abscondisti timentibus te!

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
