Latin
7.200.40 to 7.200.58
Benedict, Regula 7.200.40-58
Unproofread scanNot analysed yet
Superbia oris vel linguae, quae et jactantia dicitur, est quando homo non solum magna de se sentit, sed etiam loquitur; unde et Psalmista: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Superbia operis est, quando homo exteriori quadam superbia, ut magnus appareat, agit, de qua idem Psalmista ait: Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam. Superbia habitus est, quando homo ut gloriosus videatur, pretiosis se ornat vestibus; unde Paulus: Non in veste pretiosa; et Dominus: Qui in mollibus vestiuntur in domibus regum sunt, ubi superbia abundat. »Superbia autem quae Cassiano est «saevissima bestia, et superioribus cunctis (vitiis de quibus locutus fuerat) immanior, pertectos maxime tentans, et propemodum jam positos in consummatione virtutum morsu diriore depascens, »a verbo supereo dicitur, ut superbire idem sit ac super se, super alios, super mensuram debitam ire; unde S. Isidorus (De Sum. Bono. ,cap. 38): «Superbus, inquit, dictus est, qui super vult videri quam est: qui enim vult supergredi quod est, superbus est. »Quod se cavere Propheta indicat, dicens, etc.] Ut nos humilitatis sequi vestigia, superbiamque fugere persuaderet, ad Christi comminationem Prophetae subjungit exemplum, de se dicentis: Domine, non est exaltatum cor meum, etc. Quibus verbis, ut observat Bernardus Cassinensis, duplicem declarat habere se humilitatem: interiorem cum dicit: Non est exaltatum cor meum; exteriorem cum addit: Neque elati sunt oculi mei, etc. Quod ex Smaragdo est dicere: «Nihil meis meritis reputavi, nihil scientiae meae contuli; sed si aliquid boni habui, totum gloriae Dei dedi; nolui quasi mirabilis innotescere hominibus, nec quaesivi aliquid super vires meas, unde me apud imperitos jactarem. Aliter: In magnis enim ambulare est magna de se unumquemque sentire. In mirabilibus est, mirabile de se aliquid existimare.