Latin
7.200.82 to 7.200.105
Benedict, Regula 7.200.82-105
Unproofread scanNot analysed yet
Actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est, etc.] Hac in scala ascendentes aut descendentes angeli dicuntur, nulli subsistentes aut residentes; «quatenus, inquit S. Bernardus ad Garinum scribens (Epist. 254), palam daretur intelligi, inter perfectum et defectum in hoc statu mortalis vitae nihil medium inveniri; sed quomodo ipsum corpus nostrum continue aut crescere constat aut decrescere, sic necesse sit et spiritum aut proficere semper aut deficere. »Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intelligitur, nisi exaltatione descendere, et humilitate ascendere.] Quibus quadrat illud S. Cypriani (De Zelo et Livore): «Humilitate ad summa crescimus; »et S. Hieronymi ad Desiderium scribentis (Epist. 154): »Scis dogma nostrum humilitatis tenere vexillum, et per ima gradientes ad summa scandere; »denique S. Augustini seu cujusvis alterius (Serm. 297 in append. Serm.) : «Humilitatis passibus ad coeli culmina conscenditur; quia Deus excelsus non superbia, sed humilitate attingitur, de quo scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; unde et in Psalmis dicitur: Excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Alta posuit pro superbis; humilia vero respicit, ut attollat; alta, id est superba, cognoscit ut dejiciat. Latera vero ejusdem scalae dicimus nostrum esse corpus et animam.] Quem in locum Smaragdus: «Sapienter, inquit, nostrum corpus et animam hujus scalae duo dicit esse latera; quia ex utroque omnis homo compositus constat, et pro amore Christi et vita aeterna, ex utraque substantia quae praevalet, agit bona; et ut in resurrectionis gloria in utraque substantia laboris sui recipiat praemia, in utraque substantia sollicite satagit Domini custodire mandata. »Ut autem haec duo coaptentur latera, dolari debent; dolatur autem anima, ut post Bernardum Cassinensem ait Boherius, cum corpori suo compatiens de sua voluntate subtrahit, quod ejus impenditur necessitati ac sustentationi;