Latin
7.207.126 to 7.207.147
Benedict, Regula 7.207.126-147
Unproofread scanNot analysed yet
Ita S. Valerius: «Quoniam Scriptura testatur, quod omne peccatum quod remissus indisciplinatusque admiserit frater, ad negligentem protinus revertatur seniorem. »Petrus Venerabilis: «Accedat et peccator Theophilus, qui, ut Scriptura apud plures jam usitata narrat, post quadraginta dierum poenitentiam Christi corpore suscepto facie refulsit ut sol. »Milo episcopus Mindensis ad Gorzienses monachos scribens: «Nam licet in divina pagina legatur quod exhibitio operis probatio sit verae dilectionis. »Quae verba sunt ex S. Gregorio, non ex Scriptura sacra: eodem ergo sensu Scripturae vocem usurpat hic sanctus Benedictus; quamvis ea quae profert implicite variis in sacrae Scripturae locis reperiantur. Sed reperiatur necne, sane praeclara et omnium monachorum mentibus altius insculpenda sententia est. Voluntas habet poenam, et necessitas parit coronam. Voluntas habet poenam.] Quod duobus modis ex Hildemaro potest intelligi. 1° Voluntas abnegata habet poenam tam ex parte naturae, cui ad amputandas voluntates magnus superandus est labor, quam ex parte falsorum fratrum, qui obedientem monachum infestare non cessant. 2° Voluntas propria superiori haud subjecta habet poenam, et quidem perpetuam: est enim murus ferreus, qui hominem a Deo separat atque divellit, ut dicebat apud S. Dorotheum abbas Pastor (Doctr. 5, n. 4). Vel etiam temporalem, primo ab co qui eam implere delectatur, quem justo Dei judicio propria inde conscientia cruciat. Nam, ut ait S. Bernardus (Epist. ii), «Hoc ad aeternam justamque Dei legem pertinuit, ut qui a Deo noluit suaviter regi, poenaliter a seipso regeretur; quique sponte jugum suave et onus leve charitatis abjecit, propriae voluntatis onus importabile pateretur invitus. »Secundo a praelato, qui propriam in subdito plectit voluntatem: quo sensu locum istum Regulae videtur intellexisse Richardus de S. Angelo, in eum ita scribens: «In boc habet poenam, quia nos renuntiamus propriae voluntati in ipsa susceptione ordinis;