Latin
7.207.80 to 7.207.106
Benedict, Regula 7.207.80-106
Unproofread scanNot analysed yet
ii Sent. ,dist. 11. Et sane Apostolus datum sibi angelum Satanae, qui se colaphizet, testatur. Vide Maldonatum in cap. xviii Matthaei. Quandonam vero illi nobis deputentur varias fuisse opiniones scribit Hildemarus: «Unusquisque, inquit, homo habet angelum bonum et malum sibi deputatum; malum quippe a die nativitatis, bonum autem angelum, secundum quorumdam opinionem, a die nativitatis; alii autem dicunt a die baptismatis; nonnulli vero dicunt a discretionis boni et mali unumquemque hominem bonum angelum habere. »Idem habent Bernardus Cassin. et Boherius. Ex his tribus opinionibus prima probabilior videtur, quam Smaragdus his verbis, quae desumpsit ex S. Hieronymo (In cap. xviii Matth.) ,tuetur: «Magna dignitas animarum, ut unaquaeque anima habeat ab ortu nativitatis in custodiam suam angelum delegatum. Cavendum est ergo omni hora, fratres, etc.] Haec omnia plana sunt, nec expositione indigent, sed meditatione. De secundo humilitatis gradu. Secundus humilitatis gradus est, si propriam quis non amans voluntatem.] Secundus humilitatis gradus cui libertatem peccandi opponit S. Bernardus, est ut quis p opriam non amet voluntatem; utquid enim amaret, cui abrenuntians Domino Christo vero Regi militaturus obedientiae fortissima atque praeclara arma assumpsit, quam in monasterio sejui prohibetur, quam odio habere praecipitur, cujus potestatem se haudquaquam habere cognoscit? Merito autem inter humilitatis gradus odium propriae voluntatis reponitur; quia, ut dicit S. Joannes Climacus (Grad. 25), «humilis corde suam voluntatem semper tanquam deceptricem exsecratur. »Et postea: «Crux est, et grave onus humili, quaudo sibi credere cogitur, uti superbo quando alterius sententiae stare jubetur. »Hinc praeclara illa senioris cujusdam sententia a Boberio in secundo comm. relata: Mea namque tristitia est, si propriam fecero voluntatem. Desideria sua non delectetur implere.] Recte inde consequitur, ut qui propriam non amat voluntatem, is desideria sua non delectetur implere.