# Regula 7.217.1-17

Benedict, Regula, 7.217.1 to 7.217.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.1

Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro.] Quem in locum Smaragdus: « Induxisti nos in laqueum propter exaggerationem dicit tribulationis, ut intelligas omne genus tribulationis in hoc saeculo super electos venire; quia omne genus gloriae a Domino in futuro sperant recipere. » Laqueus iste SS. martyrum est carcer, et vincula quibus constringuntur. Porro has SS. sufferentium voces merito sibi vindicare possunt monachi, et dicere Christo: Induxisti nos in laqueum. Laqueus eorum ex Bernardo Cass. et Boherio, est claustrum monasterii, in quo per stabilitatem et professionem monasticam non minus stringitur monachus quam captum animal laqueo; « sed hujusmodi quidem vinculum libertatem animae operatur, et claudit inferni ostium, » inquit Boherius. Isto nos Christus Dominus (gratias Deo) laqueo illaqueavit, cum nos inextricabili saeculi laqueo liberavit. Et ut ostendat sub priore debere nos esse.] Sub priore, id est sub abbate, secundum Smaragdum, Hildemarum et Bernardum Cassinensem. Hic tamen addit: « vel sub priore, id est sub praepositis, decano, et aliis locum tenentibus prioratus. » Subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra.] Et istae iterum sanctorum sunt martyrum voces, quas hic ad propositum explicans Bernardus Cassinensis: « Nota, inquit, quod non dicit tantum: posuisti homines super nos, sed super capita nostra; posuisti homines, non angelos, natura justos, puros, stabiles, et a Deo confirmatos, sed homines de limo terrae plasmatos, de vili semine conceptos, fragiles, peccatores, aliud docentes, et aliud facientes. Super capita nostra: in capite est imaginatio rationalis et memorativa, ut et sic omnia sint sub ejus imperio captivata. Item in capite sunt quinque sensus corporis, qui per veram obedientiam et superioris imperium captivantur: hoc est enim imponere hominem super capita nostra, videlicet ille homo qui est capitaneus monachorum. » Sed et praeceptum Domini in adversis et injuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam, praebent et aliam.] Ubi Smaragdus: « Qui in injuriis irrogatis non reddit malum pro malo, ille maxillam percutienti unam praebet et aliam.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
