# Regula 7.217.185-220

Benedict, Regula, 7.217.185 to 7.217.220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.185

iv Dialog., cap. 55, aliquid tamen inter utrumque discriminis afferunt insigniores Regulae commentatores Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Boherius, et Turrecremata. Nam vilitas, ex Bernardo Cassinensi, « pertinet ad omnem utilem seu necessarium usum, extremitas ad omnem statum, gradum, opus et locum. » Vilitas ergo attenditur in omni utili seu necessario usu, sive, ut distinctius loquitur Hildemarus, « attinet ad cibum, vel potum, et vestitum, calceamentum, ad lectum, vel etiam ad habitationem. » Ubi vilitatem ad tria potissimum redigit: ad victum, ad vestitum, ad habitationem; quae passim laudantur apud auctores asceticos. De vilitate in victu dicemus infra ad caput 35 aut 39, de vilitate in vestitu ad cap. 55; et interim videsis S. Greg. homil. 40 in Evangelium, et S. Bernardum hom. 4 super Missus est, n. 10. De vilitate habitationis non sine magno animi dolore hic dicere cogor, considerans quam procul dissiti sumus ab his temporibus quibas non alias monachi domos inhabitabant praeter eas quas propriis sibi manibus paraverant (Rufin. lib. ii de Vitis Pat. c. 23), easque vel uno die constructas; attendens ad magni tot monachorum Patris, sancti scilicet Martini, exemplum, qui, referente Severo Sulpicio (Lib. i de Vit. S. Mart.), « ipse ex lignis contextam cellulam habebat, et multi quidem ex fratribus in eumdem modum, plerique saxo superjecti montis cavato receptacula sibi fecerant; » recolens felices illos dies quibus S. Ebrulfus abbas Uticensis una cum sociis (In ejus Vita, n. 8, saec. i Bened.) « nomen Domini invocantes, pro quantitate habitantium de virgultis et frondibus construxere tugurium, quod claustro parvulo ejusdem materiae circumcingentes, manserunt ibi; » quibus S. Sigirannus abbas Longoretensis (In ejus Vita, n. 10, saec. ii) parvulum ex lignis habitaculum aedificasse legitur; quibus nostri Floriacenses tecta monasterii stipula cooperiebant. Sed o tempora! o mores! quis jam aliqua nonnullorum monasteriorum aedificia contuens, ea monachorum, hoc est pauperum, saeculi vanitatibus renuntiantium habitacula crederet, et non principum palatia?

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
