# Regula 7.217.258-297

Benedict, Regula, 7.217.258 to 7.217.297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.258

Oswaldus construxerat, subrui videret, lacrymas fundendo dixisse fertur: Nos miseri sanctorum opera destruimus, ut nobis laudem comparemus. Non noverat illa felicium virorum aetas pompaticas aedes construere; sed sub qualicunque tecto scipsos Deo immolare, subjectosque ad exemplum attrahere; nos e contra nitimur ut animarum negligentes curam accumulemus lapides. » Vide Petri Damiani lib. viii, epist. 2; Vitam S. Roberti abbatis Molismensis n. 8; Hieronymum Camaldul. in serm. de S. Romualdo, n. 12, apud Boll., 7 Febr. Extremitas ex Bernardo Cassinensi pertinet ad quatuor: ad statum, gradum, opus, locum. Ad statum, ut extrema omnium conditione, hoc est sua, quae si bene attendatur est omnium humillima, sit contentus; ut in sua professione perseverans Ecclesiae dignitates, aut ministeria non ambiat; a quibus non dicam recedere, sed abhorrere, si sic loqui fas est, debet quisquis vel minimum humilitatis gradum attigerit. Nota est omnibus antiqua priscorum monachorum sententia (Cass. lib. xi, cap. 17, vid. cap. 14, et lib. vii, de Vit. Pat., c. 33): Omnimodis monachum fugere debere mulieres et episcopos, ne scilicet ab eis assumpti in clerum, ad ecclesiastica muni… proveherentur. » Ad gradum, ut monasterii dignitates et officia non requiral, juxta illud S. Basilii (In Const. monast. c. 25): « Dignitates plane non competit appetere religiosum; si namque in hac vita laborum ac virtutum praemia requirit, miseram sciat esse mercedem, ubi aeterna temporaneis commutata amittit: si vero maluerit hic quidem certare, in coelo autem coronas reportare, debet non solum non affectare dignitates, sed oblatas quoque recusare ac spernere, ne dignitas hujus vitae futuram imminuat, etc. » Sed haec doctrina minus sapit superbo monacho, qui, ut ait S. Bernardus (De Grad. humil. cap. 16): « Si cum tempus advenerit, non promoveatur ad prioratum, abbatem suum aut in videm judicat, aut deceptum. » Hujusmodi homines alibi deflet idem S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
