Latin
7.217.41 to 7.217.59
Benedict, Regula 7.217.41-59
Unproofread scanNot analysed yet
At vero secundum Smaragdum, «qui non vincitur a malo, sed vincit in bono malum, angarianti milliario voluntarie pergit d…ο. »Cum Paulo apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem.] Falsi fratres Bernardo Cassinensi «sunt mala opera facientes, ad peccatum suis suggestionibus, suorum exemplorum corruptionibus simpliciores vel minores inducentes, murmuratores, detractores, conspiratores, etc. »Qui tamen portandi, eorumque sive corporum, sive morum infirmitates patientissime tolerandae sunt. Et maledicentes se benedicunt.] Benigne respondendo, Deum pro eorum conversione orando, et bonum eis exemplum praebendo. Porro huic quarto humilitatis gradui S. Bernardus opponit nonum superbiae, scilicet fictam confessionem, qua quis reum se confitetur, non quidem humilitatis ergo, ut puniatur, sed ut sanctus reputetur, sive ne ab aliis arguatur. De quinto humilitatis gradu. Quintus humilitatis gradus est, si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes, vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbati non celaverit suo.] Unde et apud Cassianum (Coll, 2, c. 10) abbas Moyses: «Humilitatis, inquit, haec erit prima probatio, si unicuique non solum quae agenda sunt, sed etiam quae cogitantur seniorum reserventur examini. »Et quidem recte omnino postquam in quarto humilitatis gradu patientiam in duris, contrariis, et irrogatis injuriis reposuit S. P. Benedictus, in quinto humilem constituit confessionem; quia difficile est ut qui patitur injuriam, aliquo indignationis aut murmurationis m… adversus inferentem non feratur, ad quem superandum non parum confert humilis confessio. At gravis hic oritur difficultas, qua de confessione loquatur S. Benedictus: de sacramentali, an de usitata illa et laudata a spiritalis vitae magistris, quae consilii causa a monachis usurpatur. Qua in re satis divisas video commentatorum sententias. Nam Bernardus Cassinensis, Richardus de S. Angelo, Boherius, Joannes de Turrecremata, Matthias Lambertus. Columbanus Uranx, de sacramentali confessione sanctum Benedictum interpretari videntur.