# Regula 7.217.491-515

Benedict, Regula, 7.217.491 to 7.217.515. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/7.217.491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/7.217.491

i, epist. 20. Tertia ex redd…nda pro acceptis beneficiis ratione: dum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Si ergo consideremus quanta pro acceptis a Deo beneficiis rependere teneamur, et quam pauca reve…a rependamus, quomodo nos vel omnium minimos non existimabimus? His de hoc septimo humilitatis gradu satis prolixe tractatis, ad alios gradus gradum accelerare deceret, ni gradum hic sistere nonnulla cogerent, quae circa S. Regulae textum supersunt expendenda. Non enim Simpl…citer dicit, ut se omnibus inferiorem et viliorem pronuntiet; sed ut id insuper ita esse credat; quia multos videas qui se omnium peccatores maximos praedicant, ad infernum usque deprimunt; quos si vel minimo tetig ris verbo, excandescentes injuriam sibi f…eri conqueruntur; quos non tam humiles, quam humilitatis larvas dixeris. Talis erat monachus ille apud Cassianum (Collat. 18, cap. 11), qui cum se plu…imum verbis depressisset, ita ut nec communem spirare aerem dignum se clamaret; admonitus a Serapione ne vagaretur oti…sus, sed in cella consisteret, ferre haud potuit, nec dissimulare dolorem. Notat porro S. Bernardus (Serm. 16, in Cant.) alios esse, qui jactanter et impudenter vina et malefacta confitentur; alios qui dolose et quasi poenitendo ea commemorant; sed gloriam intentione captantes; alios denique qui non quia sunt humiles, sed ut humiles appareant sua aliis peccata declarant, quos omnes S. doctor reprobat et damnat. Deinde S. P. Benedictus non solum dixit, ut omnibus inferiorem et viliorem se credat, sed intimo, inquit, cordis credat affectu, hoc est talem se foris exhibeat, qualem se intus existimat, talem se ab aliis tractari gaudeat, qualem ipse se praedicat: haec enim est vera cordis humilitas, quam adeo commendavit Christus, cum dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
