# Regula 71.891.114-131

Benedict, Regula, 71.891.114 to 71.891.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/71.891.114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/71.891.114

Ita S. Benedictum conciliant Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius. « Attamen in ista expulsione, addit Hildemarus, debet attendi persona, sicut saepe jam dictum est, id est si jam grandis venerit de saeculo, tunc debet expelli; si vero parvus fuerit nutritus in monasterio, non debet expelli, sed mitti in carcerem, quia melius est ut in carcere sit, quam ad saeculum, id est ad pejorem conversationem vadat. » ita Hugonem olim in Dervensi monasterio oblatum, et fuga elapsum abbas et monachi « in remoto diversorio cum sibi necessariis manere constituunt, » ut habetur in lib. Mirac. S. Bercharii, n. 22 (Saec. ii Ben.). His aliqua ex parte conformis est Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 7): « Si quis …arlior ad veniam inventus fuerit, sive aliqua verba religioni contraria, sive pro excusatione de…eti sui protulerit; mittendus est in carcerem, et poeniteat secundum quod judicaverit senior, usquequo corrigatur. Si autem obstinatus invenitur, separandus est a fratribus. » Richardus autem de S. Angelo hanc expulsionem ita intelligit, ut expulsus « ponatur in alio arctiori monasterio; alias daretur vagandi materia, quod esse non debet. » Sed loquitur secundum jura recentiora, non juxta priscum veterum monachorum morem, qui contumaces de monasterio exturbabant, ne una ov…s morbida totum gregem contaminaret.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
