# Regula 72.892

Benedict, Regula, Chapter 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/72.892
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/72.892

De zelo bono, quem debent habere monachi. Sicut est zelus amaritudinis malus, qui separat a Deo et ducit ad infernum, ita est zelus bonus qui separat a vitiis et ducit ad Deum et ad vitam aeternam. Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi; id est, ut honore se invicem praeveniant. Infirmitates suas sive corporum, sive morum, patientissime tolerent; obedientiam sibi certatim impendant. Nullus quod sibi utile judicat sequatur, sed quod magis alio. Charitatem fraternitatis casto impendant amore, Deum timeant, abbatem suum sincera et humili charitate diligant; Christo omnino nihil praeponant, qui nos pariter ad vitam aeternam perducat. COMMENTARIUS Sicut est zelus amaritudinis malus, etc.] Etsi zelus apud veteres invidiam proprie significet, in sacris tamen Scripturis, et a SS. Patribus in bonam et in malam partem promiscue usurpatur, ut hic a S. Benedicto; ex Hildemaro autem « zelus qui in bono ponitur, intelligitur vis, id est amor mentis; et zelus malus intelligitur invidia. » Utrumque vero S. Pater philosophice, ut loquitur Bernardus Cassinensis, distinguit per oppositionem unius ad alterum contrarium, « ut unum per aliud possit clarius apparere: distinguit enim inter zelum bonum et malum, utriusque proprietates et effectus ponens. » Proprietas zeli boni est, quod sit natura sua bonus, mali malus: « Zelus enim bonus est amor virtutum, et horror vitiorum: zelus malus est amor vitiorum, et horror virtutum, » ut scribit Hildemarus. Effectus zeli boni tres hic annotat S. legislator: 1° quod separet a vitiis, 2° quod ducat ad Deum, 3° quod vitam aeternam conferat. Zeli vero mali duos, 1° quod separat a Deo, 2° quod ducat in infernum. Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi.] Nota quantum in discipulis zelum ardere desideret, qui non ferventi tantum aut ferventiori amore contentus, ferventissimo omnium agi peroptat, cujus exercitium in octo potissimum constituit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
