Latin
72.893.1 to 72.893.20
Benedict, Regula 72.893.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Id est ut honore se invicem praeveniant.] Eu primum zeli boni exercitium, quod velim attendant i…qui contrariam monasticae vitae honestatem contendunt: etsi nolim saeculares agendi modos in claustra transferri, a quibus alienum se facere tenetur quilibet monachus. Infirmitates suas sive corporum, sive morum, patientissime tolerent.] En secundum boni zeli exercitium, quod commendat apud Cassianum abbas Joannes his verbis (Collat. 19, c. 9): «Is vere et non ex parte perfectus est, qui et in eremo squalorem solitudinis et in coenobio infirmitates aequali magnanimitate sustentat. »Et S. Bernardus (Serm. 12 in Cant.) : «Omnis in vohis, qui fraternas infirmitates tam corporum quam animorum non solum patienter supportat, sed insuper, si licet, et si valet, juvat obsequiis, confortat alloquiis, consiliis informat; si hoc non potest propter disciplinam, sollicitus saltem orationibus sol…tari non cessat infirmo; omnis, inquam, qui talia operatur in vobis, bonum omnino spargit odorem inter fratres, et odorem de unguentis optimis, Balsamum in ore hujusmodi fra ter in congregatione, monstratur digito, et dicunt de eo omnes: Hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate. »Et alibi (Serm. 1 de omnib. SS.) : «Quibus laudibus dignum, quanto amplectendum putas affectu fratrem illum qui, sine querela conversans inter fratres, tota sollicitudine cavet ne quid in eo sit quod ab aliis portari oporteat, et quidquid in aliis est onerosum, patientissime portat. »Vide ejusdem S. Bernardi serm. 36 de Diversis. Obedientiam sibi certatim impendant.] Praemisso tamen abbatis et praepositorum imperio: en tertium zeli boni exercitium. Nullus quod sibi utile judicaverit faciat, sed magis quod alio.] Ecce quartum, de quo Benedictum Anianensem laudat Ardo Smaragdus in ejus Vita, n. 31. Charitatem fraternitatis casto impendant amore.] Et in hoc quintum boni zeli exercitium reponit S.